- Project Runeberg -  Historia de gentibus septentrionalibus /
249

(1555) [MARC] [MARC] Author: Olaus Magnus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Like | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber Octavus. De statu regentium et officiorum ac exercitio militari - Cap. VIII. De ratione, & modo equitandi - Cap. IX. De electione tyronum ad arma

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

LIBRO OCTAVVS        249


De ratione, & modo equitandi.


CAP. VIII.


DEINDE ( velut Strabo meminit lib. XI. de schola Persica )
equitandi, jaculandi, sagittandique studio diligenti
veneratione apud principes habenda, juvenes attente instruuntur:
atque inter alia capiti eorum imponitur gravisGalea gravis.
galea, atque longus in manu contus, vt non tam robuste, Contus longus.
quam decenter erecta semper cervice morem equitandi discant,
& conservent. Præterea clypeus dorso appenditur, Clypeus.
vt sciant retrospiciendo occurrentes insidias attentius
præcavere: etiam quia vetustissimus Gothicæ nobilitatisRitus adeundi conventum principum.
mos est, talibus insigniis, videlicet galea, lancea, & clypeo, publicos principum conventus
accedere, atque armis hujusmodi patriæ libertatem, & justitiam defensare.
Præterea ne militaris experientia aliarum gentium ignoretur, miituntur hujusmodiCausæ emittendorum tyronum.
adolescentes in longinquas principum curias, vt addiscant mores, linguam, discrimina
personarum, ingenia regionum, pugnarum, acierumque ordinem, ne rudes ad
gubernacula surgant. Aliquibus tamen non prius contingit in patriam redire, quamRedire et regnæ re contingit.
regnare. Erat etiam mos veterum Principum, mutuo filiorum capillos susscipere,
vt cæsariem incidentes, patres efficerentur, talesque remittere Regiis muneribus decoratos.
Gothi tamen non tondunt capillos, sed strictas galeas, seu cassides, ac loricasMos tondendi capillos.
alligant, equos fortiores ascendere præcipientes, hyeme vero horrenda venatiotiones
insequi, alternoquep tempore sub algidissimo frigore armatos simulare stationem, Exercitia.
quasi vitæ periculum in aliqua hostili obsidione aversuros: quod hyeme frequentius, Anno 18. ad militiam conscribuntur adolescentes.
quam æstate fieri solet. Habet etiam Vopiscus in vita Probi adolescentes omnes octavode
cimo anno solere ad militiam, non latrocinium evocari: quo casu impuberem, aut invalidum
vita privare probrosum non erat, alias minime licuit, propter observantiam militarem.

illustration placeholder

De electione tyronum ad arma.


CAP. IX.

HIS imaginibus in parte ostenditur, quo ritu Reges Gothorum, Suecorum,
ac Norvegianorum, aliique Principes Septentrionis, Regia, atque provincialia


<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Jul 3 21:57:23 2016 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
http://runeberg.org/olmagnus/0335.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free