Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber Octavus. De statu regentium et officiorum ac exercitio militari - Cap. IX. De electione tyronum ad arma - Cap. X. De eodem per ritum externum
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
Tyrones clariores. | officia antiquitus instituebant, modernoque tempore partiuntur. Illos itaque tyrones |
militaribus armis cæteris omnibus clariores existimabant, qui in ipso pueritiæ flore | |
maturis moribus lubricam frenarunt ætatem: qua nihil est sceleratius malis habitibus | |
relaxata. Nec enim Principi fidelis, nec patriæ vtilis, nec sociis portabilis, nec | |
Mores pessimi majorum adolescentum. | cuiquam gracilis esse putantur, nisi militari severitate ad strenuos mores reducta fuerit, |
vt eo casu fortissimi patriæ propugnatores institui possint, quibus dirigendæ | |
provinciæ securius committantur. Verum ne continuo rigore hujusmodi juvenes | |
militaribus disciplinis constringantur, Regia liberalitas eosdem semper erigit, & | |
exaltat, ac specialibus donis, quibus firmioribus obsequiis Regiæ fidei sese constringant, | |
adaptat, quasi intrepidos in quovis certamine, & vitæ periculo subituros. | |
Dona tyronibus dantur. | Dona igitur gladii, ballistæ, pharetræ, galeæ, thoraces, loricæ, vmbones, frameæ, |
& equi militares, ac grandiores, atque annexa feuda: quibus omnibus veteri ritu speciales | |
Feuda. | verborum formæ, ac rationes sigillatim cur dantur, accipiuntiirue, sunt annexæ. |
Toga virilis. | Talibus nanque donis, & signis, extunc virilem togam, & libertatem induunt, |
qua sine tutoribus integrum bonorum suorum liceat habere moderamen, atque bellicis | |
conflictibus audentius interesse, ac stipem, & prædam promereri majorem, & | |
denique in omnibus judiciis militaribus testimonium, & sententiam afferre firmiorem, | |
Gammal suen. | quemadmodum Cassiodorus lib. I. inter epistolas Regis Gothorum Theoderici asserit |
in hac forma: | |
De eodem per ritum externum. | |
CAP. X. | |
Virtus. | GOTHIS ætatem legitimam virtus facit, vt qui valent |
hostem consodere, ab omni iam vitio astringitur se vendicare. | |
Quod & Paulus Diaco. lib. I. testantur de Longobardis: | |
Bellatores plures fiunt. | qui vt bellatorum possent ampliare numerum, |
plures a servili jugo ereptos, ad libertatis statum perducunt: | |
vtque rata possit haberi eorum ingenuitas, sanciunt | |
more solito per sagittam, immurmurantes nihilominus ob | |
Patria verba. | rei firmitatem quædam patria verba: quæ tantum sonant, |
Dii te hac sagitta nobilitent, conficiantque, vbi patriæ, ac | |
Principi fueris infidelis. Nec prætereundum est Saxonis testimonium lib II. quod | |
olim ingressuri curiam proceres, famulatus sui principia alicuius magnæ rei voto | |
Tyrocinium a virtute auspicandum. | Principibus obligare solebant, virtute tyrocinium auspicantes. Attamen fidei integritatem |
in externis Regiis aulis Gothiæ, & Suetiæ, nunquam meriti sunt, nisi | |
strictum gladium, vel pugionem, per cuspidem Principis manu, & munere, fidelitatis | |
Cautela, | juramento præstito, suscepissent, ne capulo sumpto ipsum gladium retorqueant |
in viscera porrigentis: prout dudum accidisse compertum est, dum vindicem | |
sustinere passus est, qui capulum pro cuspide variata veterum consuetudine ingrato | |
Vexilliferi. | concessit. Vexilliferos autem, seu primipilos, viros virtute ac nobilitate claros, |
& singulari fortitudine præditos, solius signi exhibitione constituunt, quod militari | |
lege sese agnoscuns æque ac honorem, & vitam defensuros: quibus & applicant | |
Custodes. | audacissimos custodes, bipennes acutas habentes, ac ferreos globos ad |
Globi ferrei. | cingulum pendentes: quibus dum opus fuerit, cominus hostem |
imminentem jactu prosternant, vbi gladiis | |
bis acutis nequeat superari. | |
De diversis | |
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>