| REFERT præterea Herodotus lib. V. de Artybii Persarum |
Equus mirabilis. | ducis mirabili equo, in armatum erigere se docto: quod |
Satelles solers. | audiens Onesilus eius adversarius dux Cyprorum, ad satellitem |
| suum ( erat enim rei bellicæ, & alioqui solertiæ plenus ) |
Propositio militaris. | Audio, inquit, Artybii equum edoctum se erigere, |
| & pedibus simul, atque ore eum, in quem agitur, perficere: |
| proinde tu propere inita ratione dicito, vtrum malis observare, |
| equum ne tibi feriendum, an ipsum Artybium. Ad |
| quem servus: Ego vero, inquit. Rex paratus sum & vtrunque, |
| & alterutrum, et omnino quicquid imperaveris, facere. Promam tamen quod rebus tuis |
Regem cum Rege certare decet. | conducibilius esse sentiam, Regem ac ducem oportere cum Rege ac duce certare. Sive |
| enim talem occidas, decon tibi fore: sive a tali, quod absit, occidaris, quod secundum |
Famuli cum famulis. | est, dimidium mali esse. Hos vero samulos cum samulis hostium debere confligere. |
| Nam quod ad equum attinet, non est causa, cur eius artificium extimescas. |
| Recipio enim tibi cum posthac adversus neminem se erecturum. Hæc illo locuto, |
| mox exercitus conflixere: dumque acies dimicant, circa Imperatores hoc actum est: |
| Vbi Artybius equo, cui insidebat, in Onesilum invectus est, Onesilus vti convenerat |
Scutum abscinditur. | cum satellite, ipse invadentem Artybium ferit, eius satelles equi sublatos pedes |
Caput regis abscissum. | in Onesili scutum jactantis falce percutiens abscidit: quo ictu Artybius Persarum |
| Imperator illic vna cum equo corruit. Cætens pugnando occupatis, Onesilus tamen |
Apum examen caput favo & melle replet. | eo prælio occiditur, caputque eius abscissum hasta civitati, quam obsederat, importantur, |
| atque supra portas suspensum, & exinanitum, ingressum examen apum savo refersit: |
| & ob id honorifice mox sepultum, quotannis ab incolis veneratur. |
| |
| |
| |
| De ritu veteris militiæ Gothorum. |
| |
| CAP. XIII. |
| |
Cassides graves. | HABEBANT olim cassides graves, non satis polita manu juxta rudem illam |
Thoraces coriacei. | ætatem fabricatas, præterea thoraces spissos, partim ferreos, partim |
| coriaceos |
| |