- Project Runeberg -  Historia de gentibus septentrionalibus /
253

(1555) [MARC] [MARC] Author: Olaus Magnus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Like | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber Octavus. De statu regentium et officiorum ac exercitio militari - Cap. XIII. De ritu veteris militiæ Gothorum - Cap. XIIII. De reliquis antiquitatibus equestrium

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

LIBRO OCTAVVS        253


coriaceos, partim filtrinos, lino lanaque consutos, simili modo brachialia ferrea, &
manuum chirothecas. Ferebant & densas hastas, ac longas, prout Procopius his
verbis lib. II. meminit: Primos nanque omnium Gothos cum densis, ac longis hastisHastæ densæ.
venientes, Persæ non sustinenses, in fugam se verterunt. Vtuntur & cataphractiPersæ fugantur.
contis longis. Asserit etiam idem autor, Gothos equites telis, ac gladiis vti consuevisse: Tela ac gladii.
quam sentensiam Iordanes confirmat. Ait enim: Admirandum reor fuisse
spectaculum, vbi ( videlicet post mortem Attilæ ) cernere erat cunctis, pugnantemGothi.
Gothum, ense furentem Gepidam, in vulnere suorum cuncta bella frangentem, SuevumGepidæ,
pede, Hunnum sagitta præsumere, Alanum gravi, Herulum levi armatura aciemSuevi.
instruere. Præterea Herodotus lib. I. versus finem afferit, Massagethas, occisoHunni.
per Thomyrim eorum Reginam Cyro Persarum Rege, amictum, & victumAlani.
Scythico modo similem habuisse, atque ex equis, & pedibus fortiter pugnavisse. Heruli.
Vtroque enim genere valent sagittam item, atque hastati sangares, hoc est pugiones, Massagethæ.
eorum more gestantes, in omnibus auro, & ære vtentes: ære in omnibus, quæ adSangares.
hastas, ad pharetras, & ad sangares pertinent: auro autem in cunctis, quæ ad capitis, Aëris vsus.
& balthicorum ornamentum spectant. Equorum itidem pectoribus æreosAuri vsus.
thoraces circundant, circa frena, & pharetras aurum adhibent, ferro, atque argentoFerii caristia.
nil prorsus vtentes: quorum in regione cum immensa sit auri, atque æris copia, ferri
tamen, atque argenti nihil est. In patria autem eorum originali, videlicet Gothia,
auro tanquam digniori metallo, pro reverentia suorum numinum in ornatum supremi
templi (vti lib. primo dictum est ) ind cibili magnificentia olim vtebantur. Hodie
etiam constituta lege cautum est, vt campanulæ æreis, vel argenteis alligentur detruncatisCampanulæ argenteæ.
caleitrosorum equorum caudis, vt imbelle genus hominum sono percepto
periculum evitet. Quibus vero argenti cultura major, baltheos latos ( Silff schenaSilffschena,
dictos ) tam pro ornatu, quam mummine in medio dorsi erectos habent, necnon &
alia insignia, quibus colitur aulicum decus.

De reliquis antiquitatibus equestrium.


CAP. XIIII.

                                        VTEBATVR & illa vetusta ætas inusitata magnitudine
                                        in calcaribus oblongis, atque radiorum amplitudine latis. Calcaria oblonga & ampla.
                                        Præterea ocreis satis inepta reflexura in recurvanda anteriori
                                        parte, nullo prorsus subsistente commodo fabricatis, proutOcreæ reflexæ et ineptæ.
                                        in pueritia mea ante LX. annos vidi: iamque pro spectaculo
                                        in arcibus quorundam nobilium reservantur. Præterea vestes, Vestes breves & complicatæ.
                                        seu tunicellæ militares, adeo breves, & complicatæ
                                        erant, quod vix clunes tegerent inferius, ac ita cancellatæ,
                                        & divisæ superius, vt nec scapulas cooperirent, neque frigoris
injuriam defluentes pili excluderent, præsertim in stipendiariis militibus, quibusMilites tonsi.
prolixior coma non concedebatur, sed solis principibus, maxime filliis Regum: qui
a pueritia intonsi manebant, vt a tergo iis defluerent crines, qui vtrinque a fronte discriminati
pendebant: non tamen more Turcarum impexi, squalidi, atque sordidi, Capilli Turcarum impexi.
vei alias calamistrati, sed pretiosis vnguentis superinfusi, prout Agathius lib. I. latius
asserit de bello Gothorum. Erat et mos veteru philosophorum incedere capillatos: itaPhilosophi capillati.
etiam æstimationi mos receptus, vt turpissimæ vitæ homines coma defluente se Stoicos simulabant.
Cum igitur superius mentio sit de densis hastis, ac contis, non omittendus estStoici simulati.
Paulus Diaco, lib. V. cap. X. vbi asserit: quod quidam Amalongus qui RegiumAmalongus.


<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Jul 3 21:57:23 2016 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
http://runeberg.org/olmagnus/0339.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free