Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber Octavus. De statu regentium et officiorum ac exercitio militari - Cap. XVIII. De externis exemplis malignorum iumentorum
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
QVIA gentibus Septentrionis vix notitia est, qualis fuerit | |
equus ille Seianus, de cujus forsan vsitato nomine magis, | Equus Scianus. |
quam maligno eventu, plurimi plura referre noverunt. Igitur | |
talis erat, vt quotquot ob eius eximiam præstantiam eum | |
equitare volebant, tot in præcipitia, mortemque ruebant | |
Afferitur enim fuisse magnitudinis inusitatæ, cervice ardua, | |
colore phœniceo, flava & comanti juba, cæterisque equorum | |
laudibus insignis: hunc tamen quisquis possideret, cum omni | Primus possessor equi periit. |
demo, & familia, ac fortunis in perniciem deduceretur | |
Itaque Cn. Seium primum eius dominum, a M. Antonio capitis damnatum, miserabili | |
supplicio vitam constat finivisse. Eodem tempore Dolabellam consulem in Syriam | |
proficiscentem, fama eius equi permotum, Argos divertisse, emisseque sestertiis | |
centum millibus, sed ipsum mox in Syria bello civili obsessum, atque interfectum | |
fuisse. Deinde eundem equum C. Cassium, qui Dolabellam obsederat, adduxisse: | |
quem Cassium postea victis Parthis, susoque exercitu suo, miseram mortem oppetisse | |
manifestum est. Deinde Antonium post interitum Cassii parta victoria, nobilem | |
illum equum quæsivisse, & mox eo potitum, victum, atque desertum miserabili | |
exitio interiisse. Vtcunque sit, annectendum hic puto, & valde cavendum, quod | Cautela equi vulnerati. |
equi in præliis, aut alibi sagittis in latere, vel vmbilico, vel coxis icti, se sæpius | |
in posteriores pedes elevant, dorsotenus cum fessore casuri, prout Herodotus plurimis | |
in locis de Parthorum equis attestatur. Est etiam in pari proverbio communis | |
relatio de auro Tolosano, quod quicunque illud attigit, a templis exportando, ille | Aurum Tolosanum. |
milero, accruciabili exitum perierit, prout Strabo lib. IIII. reliquit manifestum. | |
Aurum igitur Tolosanum, teste Iustino lib. XXXII. | Auri Tolosani quantitas. |
suere argenti pondo quinquies decem centum millia, | |
auri pondo centum decem millia: | |
quod sacrilegium causa excidii | |
Cæpioni, | |
exercituique eius fuit. Pondo, interprete | Pondo. |
Budæo de Asse, continet | |
libras decem. | |
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>