|
MEMINIT præterea Fran. Irenicus lib. II. cap. |
XXIIII. Germanis fuisse familiare, in gyrum equos vertere, | Equi vertuntur in gyrum. |
ac in altum levare: verum ago assero primum apud |
Gothos Septentrionales equos in gyrum vertere plurimum |
in vsum fuisse, perpetuaque disciplina durare, Sed abolita |
est, & in contemptum redacta consuetudo, equos in altum |
ob rationes supradictas levare, dum æque aptum attenderent, |
ex equo in duos posteriores pedes erecto pugnare, |
velut bipedem armatum manibus ac pedibus humi serpentem, |
hostem impetere conto. Sicut enim natura vnicuique animanti vires in singulis | Membrorum præscriptæ vires. |
membris pulchre præseripsit, ita & eis ornatius est vtendum |
Quam periculosum autem, & inutile sit, ex equo sursum elevato pugnare, videatur superius cap. | Equorum salitio. |
XVIII, & cap. XVII. Cæterum Vegetius lib. I. De re militari hæc asserit: Equorum |
salitio non solum a tyronibus, sed etiam a stipendiariis militibus districte semper |
exacta est: tantaque cura hujus rei solet esse, vt non solum a dextris, sed etiam ab |
sinistris partibus & insilire condicerent de silice. Hoc enim assidua meditatione faciebant, | Mora nulla in saliendo equos. |
vt scilicet sine mora in tumultu prælii ascenderent, qui tam studiose in pacc |
se exercebant. Idem lib. III: Equi cataphracti propter munimenta, & arma, quæ |
gerunt, a vulneribus quidem sunt tuti, sed propter impedimentum, & pondus | Impedimenta ponderum. |
armorum, facile est ipsos capi, quia frequentius contra dispersos pedites, quam contra |
equites in certamine sunt obnoxii. Melius tamen ante legiones positi, vel cum |
legionariis mixti sunt, quando cominus ( hoc est, manu ad manum) pugnatur, quia | Cominus pugnare. |
aciem hostium sæpe rumpunt.
De multiplici genere bellatorum.
CAP. XXI. |
VERTITVR inter militares homines sæpius admiratio, quomodo non |
nulli bellis acerrimis implicati, vel vivi, vel faucii campum, seu pugnam |
exeunt, qui primi videntur, & permanent in prælio, ac vltimi sunt in exitu, |
|