- Project Runeberg -  Historia de gentibus septentrionalibus /
260

(1555) [MARC] [MARC] Author: Olaus Magnus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Like | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber Octavus. De statu regentium et officiorum ac exercitio militari - Cap. XXI. De multiplici genere bellatorum - Cap. XXII. De differentia Ducum

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

260        DE STATV REGEN. ET OFFI.


Bellatorum quatuor genera. vel fuga, frequentiusque ad interitum impetuntur: & ob id advertendum est quatuor
esse genera bellatorum. Primum eorum, qui fortitudinem modestia temperantes,
Primi. rebelles acrius cædunt, fugientibus instare erubescunt. Hi siquidem diuturna
armorum experientia certiora virtutis testimonia prosequentes, gloriam suam non in
Cunei condensati. victorum fuga, sed vincendorum expugnatione constituunt, cuncos in acie condensantes.
Secundi, Alii, qui corporis, animique viribus freti, sed nulla miserationis parte præditi,
in hostium tam terga, quam pectora communi cædis atrocitate desæviunt. Hique
Tyrocinii rudimenta. juvenilis animi calore provecti, tyrocinii rudimenta bellorum auspiciis ornare contendunt,
tamque ætatis, quam laudis ardore inflammati, in fas nefasque ruunt, nulla
Tertii. periculorum discretione pensata. Tertii, quibus inter metum & pudorem anxiis,
Proceritas inanis. progressum terror adimit, recursum ruboris obstaculum tollit: qui sanguine clari,
inanique tantum proceritate conspicui, aciem numero, non viribus densant, hostemque
vmbra potius, quam armis feriunt, & in bellatorum grege solo corporum spectaculo
censentur: qui licet sunt magnarum opum domini, genere quam animo præstantiores,
Nobiles ignaviæ indulgentes. plus tamen ignaviæ, quam nobilitatis viribus indulgere videntur, nihil præclari
audentes attentare. Quarti, qui speciem, non rem in bellum perferunt, seque extremis
sociorum agminibus inserenres, primi fugam, postremi prælium gerunt: in
quibus imbecillitatis habitum certi pavoris indicium detegit, cum semper quæsitis de
industria subterfugiis, pugnantium terga timidioris progressus pigritia subsequuntur.
Hæcque bellatorum quatuor genera Saxo clare commemorat lib. IIII.

De differentia Ducum.

CAP. XXII.

                                        ATTENDITVR præterea ducum differentia, vbi vnus
                                        tardus, & timidus est: alter ferox, & perspicax: vnus
Conditiones bellantium & bellorum notanda.                                         ingenio, atque militari disciplina instructus: alter vagus,
                                        temerarius, & pertinax: vnus prospicit commeatum,
                                        præcavet insidia s, vires hostium ponderat, tempus pugnæ eligit,
                                        arma perlustrat aciem instruit, & subsidns firmat: alter
                                        ordinem militum non attendit, locum non explorat, signa
                                        non distribuit, impedimenta non removet: vnus graves,
                                        & cunctabundos pugnatores hostibus obiicit: alter
tyrones, aut mala disciplina institutos exercitus accipit, quorum fœda fiducia ductus,
paucissimis hostibus circumseptus occumbit. Plurimum nanque in bellis pollere
Instructi viribus pollent. videntur militum copiæ viribus, exercitiisque instructæ, præterea ducum ingenia,
& experimenta humanæ fortunæ conjuncta: quæ potentior vis est in bellicis rebus.
Fortuna humana potens. Verum vel tanta nobilitas militum, vel fortunæ varietas incidere solet, vt vicissim
nunc exules, nunc Reges videntur: & ita de vniuscuiusque incerto eventu cogitandum
Eventus incertus belli. erit. Præterea quod exercitus propter inconsueti aëris incommoditatem plerunque dissenteriæ
morbo graviter exagitari possit, atque illico interire. Deinde quod bellatores,
præcipue sacrilegos, adversus sublime numen præliantes (vt Iustinus attestatur ) elementorum
Victoriæ impedimenta. vis, tempestas scilicet, & grando, & frigus, multos absumere solent, quasi
vulnere fauciatos. Insuper & assidui imbres, gelu, nix concreta, fames, lassitudo, pecuniarum
defectus, murmuratio afferentium necessaria, & absentia ducum, discordia
Adulatores pessimi. militum, & pessima susurratio seditiosorum, ac portentosa deceptio adulatorum qui
apertis auribus ficta pro veris suggerunt, variant, atque victoriam adesse promittunt,
& in exitu plus lingua, quam ensis hostilis sublatis opibus, & Principis vitæ nocuisse
videbuntur. Væ igitur iliis, qui talibus delectantur malis.
De armis


<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Jul 3 21:57:23 2016 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
http://runeberg.org/olmagnus/0346.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free