- Project Runeberg -  Historia de gentibus septentrionalibus /
262

(1555) [MARC] [MARC] Author: Olaus Magnus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Like | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber Octavus. De statu regentium et officiorum ac exercitio militari - Cap. XXIIII. De aliis cautelis - Cap. XXV. De certis breuibus cautelis à Iordane in conflictibus Gothorum annotatis

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

262        DE STATV REGEN. ET OFFI.


Pontes. sint, aut post tergum prope, vel a longe relictæ: etiam an pontes viciniores abrupti,
aut sustentacula eorum mediotenus per limam scissa, cum id insidiandi genus
non ignorant præsentissimam afferre mortem. Notant etiam lignis diligentibus,
quæ saxis, vel arboribus imprimunt, vbi facilius vel aggrediendo, vel declinando
Vada. hostem, vada fluminum celeri transitu sunt tutiora: item iniqua loca, voragino sum
Paludes. solum, paludem limosam, & montium asperitatem, præterea strinctos saltus, & nemora
Montes. obscura, ac ignem scintillantem: quas quidem cautelas, aliasque eisdem similes,
Ignes scintillantes. etsi diligenter observant, transfugarum tamen dolis, quibus Saxo Sialandicus in
Dolus caventur difficilime. tota sua historia Danos abundare meminit, pluries circumveniuntur: quia & ii adulterino
signo præliantes, quasi sociorum vti solent, maxime vt adversarios turbent
Vexilli veritas. ab equestri ordine, & disciplina, dum contentio oriatur de veritate vexilli.
Solares radi in obiecti caventur. Summeque cavent Aquilonares, ne solaribus radiis pariter, & hostibus ab Austro inminentibus
(ne oculi eorum hebetentur ) sese opponant, sed procurato ex industria
loco obliquo, & duro, eisdem inimicis occurrant.

De certis brevibus cautelis ab Iordane in conflictibus Gothorum annotatis.

CAP. XXV.

Sentetiæ Iordanis de vsu bellandi Gothorum.                                         NOVERVNT Gothi confligere cum superbis, quia etsi loca
                                        inhabitant diversa, vniti tamen consiliis ad bella procedunt.
                                        Sicut famosum prælium, ita multiplex, & perplexum.
                                        Loci opportunitas non paruam victoriæ parte pollicetur
                                        Facile assumit pugnandi necessitatem, qui fugiendi non invenit locum
                                        Audaciores sunt, & insolentiores, qui inferunt bellum.
                                        Dissonæ gentes pavorem immittunt, vel pariunt.
                                        Abscissis membris, membra relabuntur.
                                        Nec corpora perstant, quibus ossa sunt subtracta.
Morituros in otio fata præcipitant
In formidine belli præsentia Regis sortitur spem meliorem.
Fragile munimentum quandoque vitæ subsidium præstat.
Hostis fractus quandoque tubis territat inimicos, veluti leo venabulis pressus.
Fatigandus est obsidione, qui annonæ copia caret.
Sellis equinis construitur agger.
Fortibus viris digna debentur funera.
Modestum regimen non parit in competitore certamen.
Indignum facinus privatum maluni publico resarcire.
Astuti Principes alibi minantur, alibi arma inferunt
Par fraus, & astutia, spem victoriæ alit.
Incomposita regnandi initia, surreptionis opportunitatem promitunt,
Generosi animi est, post victoriam non sævire.
Degener animus nec libertati studet, nec fidem præstitam servat.
Sentiet iratum, qui proprium dominum crediderit contemnendum,
Suadetur bellum in vicinos, vt in propriis pax habeatur.
In eis sæpe regna deficiunt, a quorum nominibus inchoant.
Vitam truculentam sævissima mors imitantur.
Attila vino, somnoque gravatus, fluxu sanguinis e naribus obiit.
Fatales exitus nullus vindicare præsumit.
Diversis insignibus ornatur aulicum decus.
Dum


<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Jul 3 21:57:23 2016 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
http://runeberg.org/olmagnus/0348.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free