- Project Runeberg -  Historia de gentibus septentrionalibus /
263

(1555) [MARC] [MARC] Author: Olaus Magnus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Like | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber Octavus. De statu regentium et officiorum ac exercitio militari - Cap. XXV. De certis breuibus cautelis à Iordane in conflictibus Gothorum annotatis

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

LIBER OCTAVVS        263


Dum multi imperare cupiunt, omnes simul imperium perdunt.
Regnum plus gravat copia, quam inopia successorum.
Facile omnes appetunt, quæ pro cunctorum vtilitate tentantur.
Per discordiam ex vno corpore exurgunt diversa.
Non æque filiis, ac parentibus fortuna savere solet.
Dissidium perniciosa res est, præcipue ftratrum.
Divisi corruunt, qui vniti alios territare solent.
Armenta rapiens, nisi corripiatur, regna invadere præsumit.
Inaccessibilia humana diligentia pervia fieri possunt.
Melius est hostem prævenire muneribus, quam sustinere obsidentem.
Melius est sponte, & liberaliter elargiri partem, quam amittere totum.
Madentibus armis in cruore, sævitia remanet infracta.
Victoria non hominum potestate, sed Dei virtute donatur.
Pro gloria libertatis acrius certatur.
Necessitas consilium quærit, & invenit
Sibiipsi non hosti nocet, qui insidias struit in loco ignoto.
Solatium est calamitosis præcognosecre fatum.
Quod autem tam attentissimæ cautelæ in præliis, præcipue penes Principem, &Cautelæ principum.
ductorem exercitus, habendæ sint, mirum non est, quia dux omnium vices in segerit,
vbi exercitus quasi animal quoddam homini persimile reputantur: cujus
caput est Princeps, acies vero instructa vt pectus ac thorax, pedites manus, Exercitus quasi animal est.
equites autem pedes. Consequens ergo erit, vt commoto capite membra reliqua
nullum officium præstare possunt, sic perturbato ductore, omnis exercitus fluctuat, Exercitus fluctuans navi assimilatur.
periclitatur, & perit: expositus enim est fortunæ, veluti navis reflantibus contrariis
ventis, si gubemator ab officio suo torpescit, nec clavum pro fluctuum motu forti
animo huc atque illuc versat, impellitque. Nullum igitur constantis ducis, aut fortissimiOfficium ducum.
militis munus omittat oportet ille, qui rei bellicæ præest: sed occurset timentibus,
retineat cedentes, adsit fortibus, spe, consilio, manu, nutu, voce:
hostibus semper insignis sit, suis autem conspicuus appareat, & ardore, præsentiaque
animi in omne opus feratur: flagrantes oculos circumvolvat, truci voce increpet,
& nunc minacibus, nunc blandis verbis milites appellet, vt magis e re
arbitrabitur. At cum a pugna otium erit, arma paret ductor oportet, alloquatur
exercitum, militem ferat, in ore vulgi agat, rumores hauriat, præterita, instantia,
futura pari diligentia meditetur, secreta vmbracula fugiat, in propatulo, atqueVmbracula secreta fugienda.
aperto vescatur, literas diligenter legat, nuntios audiat, neque illos perterreat.
Ignavi quidem Principis est, nolle adversa audire, & nuntris adeo perturbari, vtIgnavus princeps.
a ratione discedat. Magnæ quidem constantiæ est, adversis nuntiis non commoveri,
& animi affectum, subitumque motum e vultu non prodere, juxta illud
Virgilii, Virgi.
Spem vultu simulat, premit altum corde dolorem.
Expedit enim vt aliquando principes simulent, vel dissimulent, sic tamen vt omnia
contrahant ad obsequium approbabilis veritatis. Qui vero nuntium vnum
atque alterum percutit, aut male tractat, consequens est, vt armatos sustinere debeat
legatos. qui etsi pauci videntur accedere, tamen ob peritiam militarem facileLegati armati.
oppriment effœminatam multitudinem, & inordinatam colluvionem. VeraPauci periti multitudinem fugant.
etenim victoria speranda, ac consequenda erit in exercitatione militari, ab ineunte adolescentia
principis, ducis, aut Regis introducta, et quasi connata, vt aliter sciat se gerere
in privata, aliter in publica pugna, aliter in pedestri, equestri, in navali, & aliter in
glaciali, seu nivali, prout inferius lib. XI. diffusius ostendetur. Immo ad veram
militiam capessendam alia quædam ratio habenda est, vbi in aciem descenditur,
& cum hostem concurritur, illic pulvis, æstus, sudor. sitis, clamor militaris, hostium


<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Jul 3 21:57:23 2016 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
http://runeberg.org/olmagnus/0349.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free