|
Finmarchia apud Regem Norvegiæ, & de Scricfinnia, Bothnia, Finlandia, ac Dalacarlia, |
ad Regem Suetiæ: qui tamen nullam deteriorem querelam ex omnibus potentatibus | Querelæ ob rapinas. |
suis, quam a Moschovitarum limitibus sufferre solet, idque ob insatiabilem |
collimitancorum rapacitatem, & Græculum dolum. Attamen Regius præfectus | Virtus boni præfecti. |
autoritati satisfaciens, homicidia resecat, furta condemnat abactores animalium legitima |
securitase coërcet, quietosque incolas a sceleratis Moschorum ausibus reddit, |
vindictamque malignis eorum moribus semper opponis, & proditores, exploratoresque |
( crimine confesso ) corripiendos constringit. Talibus enim excessibus, publica |
violata pace, sæpius notantur Moschovitæ. Iique præfecti, qui ita innocentes | Moschovite. rapaces. |
defendunt, & insolentes corripiunt, a bonis justisque Principibus constituuntur: |
quos & conservant in longæva pace beatos,
De tyrannica severitate, & exactione præfectorum.
CAP. XXVII |
|
VERVM ne diuturna permaneat hæc felicitas regiminis æquitate |
parta, malignorum hominum consiliis alibi, per regnum |
tales constituuntur præfecti, qui avaritia, & malitia obcæcati, | Præfecti pessimi. |
innocentes torquent, sceleratos exaltant, jura omnia pervertunt, |
totum regnum in ruinam, seipsos in calamitatem, |
& Regem in ludibrium, infamiam, miseriam, & exilium |
brevi momento transmittunt. Verum ne res hæc careat documento, |
inter exteros sanguinarios, & avaros præfectos, |
quos Ericus Rex Suetiæ e ducibus Pomeraniæ ortus &c. |
eviscerandæ Suetiæ præfecerat, erat quidam Danus Iusse | Iusse Ericson. Danus. |
Ericson: is super Dalacarlorum regionem constitutus, tam crudelem se omnibus exhibuit, |
vt putarentur omnes omnium malignorum tyrannorum spiritus, qui vnquam |
antea fuerant, in hunc perditissimum nebulonem confluxisse. Narrat Cicero crudelem |
Verrem fumo e putridis lignis educto, vnum hominem innoxium perdidisse: | Verres crudelissimus. |
at hic Iusse eiusdem malignitatis spiritu obsessus, non vnum innocentem, sed ex |
Dalacarliæ incolis fine numero innocentissimos fumo suspensos ( licet viribus sese |
|
|