- Project Runeberg -  Historia de gentibus septentrionalibus /
266

(1555) [MARC] [MARC] Author: Olaus Magnus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Like | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber Octavus. De statu regentium et officiorum ac exercitio militari - Cap. XXVII. De tyrannica seueritate, & exactione præfectorum - Cap. XXVIII. Adhuc de eisdem pessimi præfectis

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

266        DE STATV REGEN. ET OFFI.


rebellando liberare poterant ) occidit. Quo pacto ne non satis ingeniosus carnifex
in exquirendis novis tormentorum generibus viderentur, vxores maritorum tam
crudeliter occisorum, in locum jumentorum trahendis aratris applicari non erubuit,
immo inter primas delicias duxit, videre, & audire eas inter tantas angustias fœtus
Crudelitas inaudita. e se mortuos abiicere, & rursus aratro apponi, donec mortuæ, aut semianimes
collaberenrur. Possent hic horribiliora eiusdem Danicæ tyrannidis facinora adduci,
quæ tunc non solum per illum, sed per omnes Regios præfectos committebantur: at
Exulat rex. satis est dixisse eos his artibus vltima fata in se, & exilium in Regem suum impiissimum
procurasse. Rusticorum nanque furore crudeliter occisi sunt, quando audaciores
erant ad prædandum, quam præliandum. Rex vero Ericus Pomeranus a Danis,
quorum consiliis in suam, multorumque ruinam vsus fuerat, derelictus, vrgente viro
potenti Engilberto, centum millibus incolarum ad arma provocatis stipato, ad parvam
Gotlandiæ insulam velut profugus in miserabili senecta se recepit. Sed quia
de his, & similibus dilectissimus frater, & antecessor meus D. Ioannes Magnus Gothus,
in vita eiusdem Erici diffusius tractat, pium lectorem ad hunc remitto, interea
cunctis principibus fideliter suadens attendere responsum Alexandri Magni: qui interrogatus,
vbinam thesauros haberet, respondit, apud amicos caute sibi servari.
Benevolentia. Et recte: benevolentia enim & sui, & alieni æris domina est. Nec dissonat huic consilio
verbum Tyberii Cæsaris: qui suadentibus subditos gravandos esse tributis, respondit,
boni pastoris esse tondere pecus, non deglubere.

Adhuc de eisdem pessimis præfectis.

CAP. XXVIII.

                                        ETSI superiore cap. visa est tota regio purgata tyrannide
Reliquiæ pessimorum prefectorum.                                         crudelium præfectorum, tamen damnabiles reliquiæ simili
                                        astutia, & arte in eorum complicibus, & alumnis velut toxico
                                        perseverarunt: qui quanto mentitis obsequiis magis fidem
                                        principibus ostentare poterant, tanto putabant se Regiis
                                        secretis, & officiis præ exteris omnibus fieri superiores.
                                        Nec opinione fallebantur. Dum enim primum supplices,
                                        ac humiles Danica disciplina, ac in municipalibus scientiis
Exactores asturussimi.                                         expertos sese Regibus exhiberent, maxime in exactione
tributorum, & multarum, mox ad præfecturas sine vlterioribus meritis super simplicem
populum erigebantur: taliumque præfectorum tyrannide cooperante, potentissimus
Cirolus rex. Gothorum, Suecorum, ac Norvegianorum Rex Carolus, prædicti Regis
Rex exulat ob pessimos præfectos. Erici successor, coactus est fidelissimæ gentis suæ sustinere rebellionem, ac tandem
exilium sufferre, prout mox dicetur. Ii etenim præfecti avare, & atrociter subjectum
populum opprimebant, quia ad omnem nequitiam erant andacissimi, & ad
omnem virtutem, resque præclaras imbellissimi. Erant etiam in legibus patriæ taliter
eruditi, vt magis juris, quam justitiæ consulti haberentur. Nullus erat patriæ
legis titulus, quem non cogerent suæ inexplebili avaritiæ inservire. Omnia verba
legis ita interpretabantur, vt nihil prorsus ad legislatoris intentionem accedere viderentur:
Summum ius. summum enim jus summam æquitatem esse dicebaris. Severitas voluit justitia
Mos tyranorum. videri: immo vt consuetissimus mos tyrannorum est, omnibus nefandis sceleribus
nomina summarum virtutum imponebant, dicentes se omnia ob publicam totius
patriæ salulem facere, cum tamen totam patriam desolare, & funditus evertere
contenderent, Cumque Rex ipse ob tam immania suorum præfectorum scelera, atque
sacrilegia


<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Jul 3 21:57:23 2016 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
http://runeberg.org/olmagnus/0352.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free