- Project Runeberg -  Historia de gentibus septentrionalibus /
267

(1555) [MARC] [MARC] Author: Olaus Magnus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Like | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber Octavus. De statu regentium et officiorum ac exercitio militari - Cap. XXVIII. Adhuc de eisdem pessimi præfectis

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

LIBER OCTAVVS        267


sacrilegia, obsidione gravissima in sua regla incolarum potentia clauderetur, frustraqueRex desertus a præfectis.
a suis præfectis, qui liberius per regnum vagabantur, expectaret auxilium,
hærebat quid in tanta perplexitate pro remedio conduceret tutiore, misitque denuo
secretos nuntios antedictis præfectis, mandans ob eorum honorem, & fidem, ac præstitum
iuramentum, vt eius calamitati subvenirent. Sed frustra: nihil enim aliudVitia malorum præfectorum.
didicerant, quam superbe dominari supplicibus, pecuniam extorquere ab incolis,
iniunas irrogare miseris, supplicio afficere innoxios: at arma pro suo Rege assumerePerfidia notanda.
re, aut vires viribus opponere, nunquam didicerunt } immo seipsos Regiis adver
sariis sponte captivaridos exhibuerunt ( prout in simili Procopius in suos GræculosGræculi.
conqueritur, contra Gothos pro Iustiniano Imperarore nil facientes) digni profecto
ita captivari, vt similibus traditoribus sempiterno terrori essent, & exemplo. Tum
Rex in arcta necessitate positu, tutissimum præsidium in fuga providens, naves aliquotPræsidium in fuga.
in horrendissimo frigore mensis Ianuarii celerrime divitiis ingentibus impositis,
adaptari jussit. Cumque iam anchoræ levandæ restarent, quidam e præfectis
Regem interrogat, an aliquid in terra neglexisset: quo audito Rex suspirans, Regis responsum.
respondit: Neglexi sane ante plures annos te, & tui similes in furcam suspendere:
quod tunc si fecissem, nunc quietius in tranquilla Republica remanerem. Moxque
erectis velis in Gedanum Prussiæ celeberrimum emporium, magis grata, quam iucunctaGedanum Prussiæ celeberrimum emporium.
navigatione pervenit, a Casimiro Rege Poloniæ humanissime exceptus, donecCasimirus Rex Poloniæ.
VII. annis evolutis, in pristinam dignitatem, & potentiam reciperetur, factus
omnibus charissimus, qui antea publico odio laborabat. Præfectos nanque instituit, Carolus rex Suetiæ 7. annis exul.
qui virtutes vitiis, justitiam injuriis, honestatem vtilitati præferebant. Quid vero
Rex Daniæ Christiernus eius nominis secundus, in regnis AquilonariLus ob sævitiamChristiernus 2. Rex Daniæ.
crudelium præfectorum passus sit, nemo qui acta eius legit, ignorat. Inter
cæteros autem quendam impium sanguinarium præfectum habuit, Nicolaum HolesteClauos Holste.
appellatum: cujus vnica voluptas erat, Regem severum præcedendo, elevare excelsasFures longi altius suspeduntur.
surcas, quibus infelices regnicolas immani morte afficeret, nisi certo auri, argentique
pondere quantocyus redimerent vitam: afferens longos fures altas decere cruces.
Nec defuit præconi justum fatum. Regia nanque sententia, quod a multis inocentibus
pecuniam extorsisset, condemnatus, & in eadem furca, quam aliis parariLaqueo periit.
iuslserat, ipse suspensus fuit: licet nihil magis securitatis a furibundo
populo Regi partum est, quin fugeret omni momento. De
hoc autem Christierno Rege, & gestis eius, nonnihil
oculata fide inferius scribam, quia
præsens horrenda vidi.


<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Jul 3 21:57:23 2016 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
http://runeberg.org/olmagnus/0353.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free