- Project Runeberg -  Historia de gentibus septentrionalibus /
270

(1555) [MARC] [MARC] Author: Olaus Magnus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Like | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber Octavus. De statu regentium et officiorum ac exercitio militari - Cap. XXXI. De portentosis sceleribus contubernalium eiusdem Regis Daniæ - Cap. XXXII. De vafris consiliis, & iniquis Consiliariis &c.

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

270        DE STATV REGEN. ET OFFI.


ipforum, favoreque mercato: nulli matrimonium contrahendi fas erat, si eorum non
pretio præemisset assensum. Præterea non in virgines modo, verum etiam in matronarum
turbam passim dissolutissimæ libidinis suæ flagitia porrexerunt. Mixtam
petulantiæ rabiem duplex furoris species agitabat. Convenis, hospitibusque
receptuum loco conuitia præbebantur. Tot ludibriorum irritamenta a petulantibus,
& lascivis reperta sunt. Adeo sub Rege puero temeritas libertate nutrita est. Nihil
Pœnæ dilatio dispendiosa. enim tantum peccandi licentiam protrahit, quantum vltionis, pœnæque dilatio. Tam
effrenata militum procacitas, non exteris tantum, sed etiam Danicæ patriæ invisum
fecerat Regem. Dani tamen dolenter ferebant, superbe sibi, ac crudeliter imperari.
Greep. Sed quomodo omnium horum autor Greep dictus ( id est, cloacaria furca ) fuerit punitus,
autor vix ostendit

De vafris consiliis, & iniquis Consiliariis &c.

CAP. XXXII.

                                        PRINCIPIBVS cum ( vt in plurimum sint suspiciosissimi )
                                        diversimode consilia tribuuntur, alius miris technis
                                        de moneta intendenda, vel elevanda, dum fuerit eroganda,
Monetæ mutatio.                                         & rursus deiicienda, dum fuerit corroganda,
                                        vt & multum æris parvo dissolvat, & pro parvo multum
Bellorum simulatio.                                         recipiat. Alius suadet vt bellum simulet, vt pecuniam
                                        conflet. Alius facit pacem sanctis exrimoniis, vt plebeculæ
Pacis fictio.                                         præstigium fiat, ac si pius Princeps ab effusione sanguinis
Legum corruptio.                                         horreret. Alius antiquas leges tinea rasas, quas nemo
latas meminit, contra transgressores ad multas extrahendas
adducit, quasi nullum haberet vberiorem proventum, nullum magis honorificum,
Tributorum vanatio. vtpote qui justitiæ personam præ se ferat. Alius, vt gravia primum tributa
fiant, & postea interpositione bonorum virorum ad mitiorem summam relaxentur:
Privilegiorum venditio. quo casu quæstores suas capsas ditare possunt. Alius suadet vendere privilegia tanto
pluris, quanto melior fuerit Princeps, populum offendere timens. Alius suadet
Iudicum examinatio. examinare judices, vt adulatione, vel ignavia cedant votis Principum, & trepidam
in tribunali ferant sententiam. Neque enim deest prætextus pronuntianti pro
Iudiciorum perversio. Principe, nempe satis est aut æquitatem a sua parte esse, aut verba legis, aut contortum
scripti sensum, aut grandem prudentiam, et autoritatem judicis. Alius allegat
Exercitus conscriptio. Crassi divitis dictum, Nullam auri vim satis esse Principi, cui sit alendus exercitus.
Præterea nihil injuste Regem facere, vt maxime etiam velit, posse: quippe omnia
Subditorum confiscatio. omnium eius esse, ac homines etiam ipsos. Tantum vero cuique esse proprium quantum
Regis benignitas ei non ademerit: quod ipsum quam minimum sit, Principis
Divitum depressio. vultum referre, vt cujus tutamentum in eo situm sit, ne populus divitiis, ac libertate
Resistentiæ timiditas. lasciviat, quod hæ res minus patienter ferant dura, atque injusta imperia: quin
contra egestas, atque inopia rotundat animos, ac patientes reddit, adunatque pressis
Principes exules & infames curs. generosos rebellandi spiritus. Vtcunque sit, multi Principes his, & similibus
consiliis, & consiliariis, facti sunt exules, miseri,
infames, & inhabiles in se, & possentate sua,
amplius gubernandi.
De bonis


<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Jul 3 21:57:23 2016 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
http://runeberg.org/olmagnus/0356.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free