Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber Octavus. De statu regentium et officiorum ac exercitio militari - Cap. XXXIII. De bonis consiliis, ac Consiliariis
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
QVANTVM prosuere in omni ætate salubria consilia | |
Principibus, ac populis, nemo est qui non exultat, hæc memorans, | Opes populi &grata obedientia principes efficiunt feliciores. |
ac sciens maxime, quod honor, & securitas illis, | |
scilicet Regibus & Principibus, frequentius evenit e populi | |
opibus, & grata obcdientia, quam infelicibus fortunis, | |
in quibus rix sunt connatæ. Principis itaque officium | |
est, vt secus non curet subditos, quam fidelis pastor oves, | Principis officium. |
vt dirigat, foveat, & conservet. Nam populi egetias non | |
pDEem, sed nxas nutrit. Qui secus agunt, mutationi student, | |
quasi fastidium habentes bonæ securitatis, vt promptiores sint ad violandum, | |
rapiendumque alienas fortunas, vbi domi nil habent, quod perdere possunt. Itaque | Domi nil hentur quod perdi possit. |
mfelicissimus est Rex, qui aliter suos in officio continere non potest, quam contumeliis, | |
compilatione, & sectione vexare: cui magis vtile est regno se abdicare, | Rex infelicissim’ |
quam his artibus possidere. Neque enim Regia dignitas est mendicis imperare, | Rex mendicorum. |
sed opulentis, vt Fabricii verbum est, Malle se divitibus imperare, quam divitem | |
esse. Absurdissimum est enim, aliquem voluptate, ac deliciis fluere, dum alii | |
Vndique conteruntur lamentis, & egestate: & hoc quoque non est regni, sed carceris | Carceris non regni custos est rex avarus. |
esse custodem. Præterea imperitissimus æstimandus est medicus, qui morbum nescit, | |
nisi morbo curare: ita vitam civium per bonorum ablationem tutari, impiissimum | |
est, aut improborum admissis iniquis consiliis permittere, quod pauci ad se | Medicus imperitissimus. |
omnia trahant, & rapiant, atque in privatum vsum convertant: quod a publicis prædonibus, | |
& sicariis parum dissert: quos cives etsi dudum sustinuit rebellantes, amodo | Prædo public’. |
æstimet fideles, & obedientes. Non enim est Regium munus, meminisse injuriarum, quas | Regium munus non enim meminisse injuriarunt. |
privatus accepit: nam quos prius hostes habuit, postea clientes, vt patronum, tutorem | |
& patrem decet, tueri debet, nec præterita, sed sequentia delicta cognoscere, | |
& si opus est, punire. Tyrannorum vero hæc est conditio, aut tyrannis similium, | Tyrannorum conditio. |
vt suis civibus, nec absentibus, nec præsentibus confidant: & si confidere necesse | |
habent, plerunque cum res in periculum vocatur, ab alterutris cladem accipiunt, | |
& defectionem: at forsan justa ratione, cum Valla | |
dicat, quosdam non officium Regum, aut gubernatorum | |
suscepisse, sed carnificum munus: | Carnificum munus. |
ideoque & ipsi plerunque | |
in macello mactantur. | |
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>