- Project Runeberg -  Historia de gentibus septentrionalibus /
273

(1555) [MARC] [MARC] Author: Olaus Magnus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Like | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber Octavus. De statu regentium et officiorum ac exercitio militari - Cap. XXXIIII. De proditoribus cognoscendis, & cauendis - Cap. XXXV. De externis exemplis

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

LIBER OCTAVVS        273


invæ gentis explorata, fere per totum volumen suum exponit, præcipue deBiccho.
quodam Biccho & Blaccho, Cheto & Viggo, cum similibus, quibus barbarica Biaccho.
fraude, & ferina rabie proprios dominos a hostibus diversitate tormentorum illusos, Cheto.
ad vltimum perdiderunt, & ipsi quoque, licet longe justius, periere. Viggo.

De externis exemplis

CAP. XXXV.

                                        QVI astutiam insignium proditorum, vt caveat, intueri velit,
                                        videat inter alios hujusmodi crudele negotium annotantes, Arabum proditiones.
                                        ipsum Plutarchum in vita M. Crassi: qui duorum Arabum
                                        fugitivorum subdolosissimis ingeniis ad inenarrabilemMarcus imperator stulte credulus.
                                        afflictionem, & calamitatem perductus, turpissime cum
                                        suo posentissimo exercitu periit. Hi etenim stulte credulum
                                        Principem in invia, & deserta loca, speluncas ferarum,
                                        & horridam solitudinem sæpius deducentes, atque ad vltimum
                                        in conspectum Regis eorum statutntes, interemerunt.
Quocirca hinc cordati principes, quemadmodum & ex aliis præclaris autoribus, Principes videant infelix spectaculum.
inanibus ludis, & turpibus exercitiis penitus omissis, videre, vel audire non omittant
simile infelicitatis suæ spectaculum præcavendum, & hanc diabolicam fallendi
artem, ne capti, tormentisque constricti, pænas neglecti consilili luant, quo
talium proditorum dolos, & insidias prospicere non studuere. Meæ quidem humilitatisConsilium autoris fidele.
syncera exhortatio est, vt principes prudenter hunc autorem Plutarchum
videant in hoc puncto, nec vnquam vidisse, & advertisse pœnitebit. Similiter &
Albertum Crantzium Germanum historicum generalem lib. XI. cap. VII. qui breviter
consilium præstat, vt principes Ecclesiastici, vel seculares sibi caveant, ne nimium
iis, quos vel in propria, vel alterius eis sanguine seu affinitate juncta personis
læserunt, fidant, vt eis rerum summam præsertim in bello, imprudenter credant.
Sunt enim viri ad fallendum aptissimi, qui ob facilem offensam, livorem vlciscendi
retinent sempiternum: de quibus etiam generaliter, & specialiter hoc tempore meminit
clarissimus vir D. Conradus Brunus lib. I. cap. XIII. de seditiosis. Quidam
etiam more objurgantium mutuis armis sese tumultu inter conscios excitato, quasi
furibundi impetunt dominos, & innoxios lites dirempturos, occidunt. Et hoc
desperatorum vltimum ingenium esse creditur, vt mutua nece quamlibet absolvant
proditionem. Nec decet extensius, aut secretius ad exempla descendere, cum omneProditorum genus multiplex.
genus proditorum adeo multiplex, versutum, & varium sit, vt neque divini timoris,
neque naturalis vinculi, aut ætatis, vel commiserationis respectu, aut propriæ
mortis horrore, vel propriorum membrorum mutilatione a scelerato proposito
averti soleat. Quod cum Mithridates ( referente Iustino volumine XXXVII. )Mithridates rex.
timeret, ne inimici, quod equo feroci, præcipitiis, aut veneno in necem eius efficere
nequierant, ferro peragerent, venandi studium finxit: quo per VII. annos nequeRex 7. annis invenatione ob proditores occupatur.
vrbis, neque ruris tecto vsus est, sed per sylvas vagatus, diversis montium regionibus
pernoctabat. Ignaris omnibus, quibus esset in locis assuetus, feras cursu aut
fatigare, aut persequi, cum quibusdam etiam congredi solebat. Quibus
rebus & insidias vitavit, & corpus suum ad omnem virtutis
patientiam induravit: etiam exercitum hyemeExercitus induratus.
media fortiter hæc, & similia
tolerare docuit.


<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Jul 3 21:57:23 2016 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
http://runeberg.org/olmagnus/0359.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free