- Project Runeberg -  Historia de gentibus septentrionalibus /
275

(1555) [MARC] [MARC] Author: Olaus Magnus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Like | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber Octavus. De statu regentium et officiorum ac exercitio militari - Cap. XXXVI. De causis perpetuæ discordiæ, quam Sueci siue Sueones, & Gothi contra Danos gerunt - Cap. XXXVII. Ad idem

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

LIBER OCTAVVS        275


jubet, Et ne scelus a conscio proderetur, eundem insidiarum ministrum tacite
trucidandum curat. Sed a filiis occisi fratris canum specie nutritis, tandem incendio
consumptus, pœnas parricidii luit.

Ad idem.


CAP. XXXVII.

                                        INTER alia satis diffuse Saxo prosequitur portentosam
                                        Iarmerici Regis crudelitatem, a pueritia vsque in provectamIarmericus Danus.
                                        ætatem truculenter continuatam: quæ sicut omnem beluinam
                                        rabiem excedit, ita & a quovis sensato homine sine
                                        gravi horrore legi nequit, vel audiri. Inaudita etenim tyrannideTyrannis inaudita.
                                        exquisitissimis tormentis sæpe afflictos trucidavit.
                                        Regem nanque, & Reginam eorum, a quibus jure belli captus, &
                                        summæ libertati restitutus, atque in numerum amicorum,
                                        & primum familiaritatis locum translatus, & sublimatus
extitit, admoto furtim incendio, per summam ingratitudinem occidit: deinde
XL. Teutones captos, applicatis totidem lupis laqueo adegit. Nec sic poterat eius
sanguinaria mens satiari. Quippe optimates eorum primo tibias loris trajectos, Optimates loris ligati a bestiis conculcantur.
moxque immanium taurorum vngulis alligatos, molossisque incessentibus raptim in
cœnum, voraginesep pertractos, lachrymabili spectaculo consumpsit. Demum Comites,
Duces, Principes Teutonicæ gentis capturos, trajedis fune tibiis, equis in diversa
raptantibus præbuit lacerandos. Sed nec in ea summa feritate sibi sistendum putavit.
Nam propriam Reginam Hunnorum Regis filiam, Quamvis innocentissimam, & pudicissimam, Fœmina innocentissima.
humo alligatam equinis obterendam calcibus præbuit: cujus corpus adactus
iumeritorum grex crebris vestigiis consodit, & laceravit. Immo etia suis e sorore
nepotibus insidiose comprehensis, laqueo spiritum eripuit. Optimates quoque, qui eorumConvivii simulatio a Saxone semper allegatur.
tutores erant, convivii simulatione contractos, eodem exemplo consumendos curavit. Deinde
eodem libro Haquonis cujusdam Dani crudelitas adeo infanda conspicitur, vt merito
cudos mortales terreat, ne pactis, aut victoriis eius gentis se tutos agnoscant. Nono lib. Haquonis crudelitas.
in prin. idem autor notat publicam pietatem privato furore Regis fuisse laceratam, &
post multa Regem Haraldum e splendidos sanctitatis autore infamem factum apostatam, Haraldus.
& desertorem. Lib. X. quod Dani Sembia potiti, necatis maribus, fœminas
sibi nubere coëgerunt, rescissae domesticorum matrimoniorum fide externis avidiusFœdera matrimonii rupta.
dius inhærentes, suam cum hoste fortunam communi nuptiarum vinculo partiti sunt.
Demum quod Rex Haraldus pecudalibus jugis humanas alligasset cervices. DeindeIugis vt bestiæ subduntur homines.
quod divum Olaum Norvegiæ Regem sicariis pecunia corruptis, et postremo Blacchonis
proditoris opera S. Canutum occidissent. X. quod Sueno Rex potius sacræ religionis, S. Canutus
quam incestæ nupte desertor sit inventus. XII. quod violentiore morte captivosS. Olaus corruptist sicariis occiduntur.
Teutones Iulinenses Dani consumerent: revinctis post terga manibus, palis primum
affigendos curabant: deinde ventrium cava cultro rimati, nudatis extis, primaque vicerum
parte protracta, cætera stipitibus explicabant: nec ante supplicium remiserunt, quam
tortos extis funditus alvo egestis, horridæ rapacitatis spiritum profundere coëgissent: Vtile qualiter Saxo dixerit, esto judicium aliorum.
quod spectaculum vt specie triste, ita re nostris per quam vtile extitit: non solum enim
reis pœnam inflixit, sed etiam cæteros consimilem cruciatus causam vitare præmonuit.
Itaque non minori visenribus documento, quam afflictis supplicio suit. ln reliquis vero
libris, quia satis multa, & horrenda inter pauca bona commemorantur, potius justo lectoris
arbitrio, quam huic onerosæ ostensioni meæ, quatenus opus fuerit, perscrutanda
rclinquo, fatis legitimam existimans cam, cur Sueonum, ac Gothorum, immo aliarum nationumVerba Saxonis juste retorquenda.
insecura societas sit cum illo populo, cui ob præmissas causas (vt verbis Saxonis lib.
X. Vtar)quisquis humanitate, atque obsequium erogat, ingratis beneficium præstat.


<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Jul 3 21:57:23 2016 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
http://runeberg.org/olmagnus/0361.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free