- Project Runeberg -  Historia de gentibus septentrionalibus /
276

(1555) [MARC] [MARC] Author: Olaus Magnus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Like | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber Octavus. De statu regentium et officiorum ac exercitio militari - Cap. XXXVIII. De causis cur Danorum Reges ambiunt vicina regna, & parta celerius perdunt

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

276        DE STATV REGEN. ET OFFI.


De causis cur Danorum Reges ambiunt vicina regna, & parta celerius perdunt.


CAP. XXXVIII.


                                        DIVVS Canutus propagaturus regnum suum Daniæ ( vt
                                        Saxo refert)recolebat bellicam majorum gloriam cum opibus
Angliæ: splendor & opulentia.                                         imperii, atque latis finibus, nullo magis, quam Anglicis
                                        crevisse titulis, majoremque eis ex vnius insulæ, quam
                                        totius Orientalis Russiæ spoliis incessisse splendorem: aquorum
Dania parvulæ telluris angustia dicitur.                                         imitatione deficere stolidi, ac degeneris animi esse,
                                        satiusque regno carere, quam inter parvulæ telluris Daniæ
                                        angustias inclusum majestatis vsum habere. Et ita revera
                                        est, prout alias in geographicis descriptionibus a multis
reperitur ostensum. Et hinc evenit præter enumeratas rationes, cur Aquilonaria.
Suetiæ argentifodinæ ditissimæ. regna, præsertim Norvegia, Gothia, & Suetia ( quæ alias in opulentia argentifodinarum
præcipue excellit ) incessabiles vexationes sustinent ea vicinitate Danorum,
magnam majestatem non potentium fovere in pluribris insulis Balthico mari disgregatis.
Fuerant plerique tractatus superioribus seculis, super vnione prædictorum regnorum
Comitia super regnis vniendis. cum Dania in pluribus principum commitiis habiti, vt successivo tempore
vno e his regnis electo Rege, ac coronato, moderarentur: sed inexplebilis avaritia,
ac ambitio locum, tempusque pati non potuit, vt bona concordia susciperet, & pareret
diuturnum incrementum. Præterea sæpius naturæ vincula, ac affinitatis fœdera
Odia connubiis vix sedantur. per connubia fuerant attentata, vt parta concordia in vtrisque gentibus pro publica
salute stabilior permaneret: sed neque sic insatiabilis Danorum sublimitas contenta
quieverat, quin incessanter aspiraret ad potentatus, & principatus viciniorum regionum.
Hoc tamen & eis, & aliis attendendum erit, quod qui duo regna bello,
Duo imperia vix ab vno feliciter gubernant. vel affinitate quæsita gubernare student, majus habebunt ingenium in confervando,
quam acquirendo. Assidua nanque pullulant discordiarum semina, vel internæ rebellionis,
vel externæ incursionis in deditos. Ita semper pro illis, vel contra pugnandum,
Exercitus semper fovendus. semper fovere exercitum, compilari interim se, esserre foras pecuniam, alienæ
gloriolæ suum impendere sanguinem, pacem nihilo tutiorem, domi corruptos bello
Bellorum incommoda. mores, latrocinandi indubitatam libidinem, (confirmatam cædibus audaciam, leges
esse contemptui, quod Rex duobus, vel pluribus regnis distractus, minus ad
vtrumuis intendere potest. Cumque regni consiliarii tantis malis nullum finem vident,
inito consilio Regi vtrius regni regendi imperium habere velit, optionem
præstare solent: nam vtriusque non fore potestantem, cum dimidiari nequit. Si regno
amicum, & fidum præfecerit Viceregem, citius ericitur, oportetque ad vnum verum
Plurium regnorum incommoda. regnum commigrare. Consyderandum etiam est, quot nationes tumultuantur, quot
thesauri exhauriuntur, quot populi perimuntur, quot denique in summa mala fiunt,
pro vno regno servando: nemo ignorat quanto plura, peioraque fierent pro pluribus
Avitum regnum colendum. acquirendis, & conservandis. Item avitum regnum colendum, ornandum,
& fortificandum est. Rex ergo, aut princeps, amet suos,
Rex amet suos vt ametur. & ametur a suis: cum his vna vivat, imperetque
suaviter, atque alia regna, veluti continuos
cruciatus, valere sinat.
De severitate


<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Jul 3 21:57:23 2016 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
http://runeberg.org/olmagnus/0362.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free