- Project Runeberg -  Historia de gentibus septentrionalibus /
290

(1555) [MARC] [MARC] Author: Olaus Magnus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Like | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber Nonus. De bellis campestribus - Cap. X. De bombardis petrariis - Cap. XI. De organicis bombardis

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

290        DE BELLIS CAMPESTRIB.

Præterea apud Gothos aliud projectionis genus est, ligneum videlicet, & sublime,
quo instar libræ depressæ, vel elevatæ, pondere saxorum repleto, violentissimoque
impetum, & jactu dimisso, intra arces & mœnia grossos lapides, vel purrida animalium
Blida. cadavera immittunt. Et hoc vulgari Suecorum, ac Gothorum Blida vocatur,
Blidh. quasi neminem lætificans. Blyd enim gentis vsu lætus dicitur. Eius jus itaque machinæ ictu
circa annos Domini M. D. Meridionales Gothi in oppido Calmarnensi vehementer
Ioannes Daniæ rex, premebant præsidia Regis Daniæ Ioannis relicta ibidem, & tandem superarunt,
prout sæpius antea factum fuisse annales attestantur. Ibi enim ob collimitaneum regnorum
Loca bellorum. situm, cujuslibet belli initium, medium, & finis sæpius, quam in aliqua
Aquilonis parte intentantur, veluti in Italia apud Ianuenses, vel Mediolanenses: raro
tamen armis, aut violento obsidentium impetu, vel insultu, sed induciis pactis,
Pada rara sine suspicione. literis, promissis, tam divino, quam humano jure firmatis, sed rarissime observatis,
decipiuntur obsessi. Armis tamen fortiter resistendo vincunt: sed ad pacta seditione
Loca plura quod globi. magis, quam necessitate ) respicientes, illico defraudati superantur. Quod terreantur
emissis globis, exiguus horror, aut metus est. Plures enim vrbis, aut arcis
Carol’ V. imp. 14. millia globorum in Africana obsidione emitti jussit. vacua receptacula sunt, quam immissi globi. Veruntamen referente quodam bombardario
Gotho stipendiario, didici, Imperatorem Carolum in Africano bello missis
in summa XIIII. millibus globorum distincto tempore, multum terra marique
obsessos afflixisse, atque ad vltimum vi armata potentissimo aggressu superasse, quemadmodum
non dubito alios eius rei professores dudum in annalibus annotasse.

De organicis bombardis.

CAP. XI.

                                        HABEBANT etiam inter alias bellorum machinas populi
                                        Septentrionales, hostibus præcipue equestribus congressuri,
Bombardæ collaterales.                                         bombardas collaterales, more organorum, aut conjunctarum
                                        fislularum colligatas, vt eas vel pariter, vel successive
                                        excitato igne in inimicos relaxatas, citius iterum pulveribus
                                        globisque immissis, opponerent ad omnem motum cisdem
                                        inimicis: quibus etsi visi sunt, sereno præsertim tempore,
Bella hyemalia duriora.                                         gravia intulisse bella, propriaque perstrenue delendisse castra:
                                        tamen quia frequentiora, acerbioraque prælia (prout infra
dicetur ) evenire soleant in Aquilonaribus regnis tempore horribilis brumæ. dum
nives excidunt densiores, quibus bombardarum vsus in excitando igne prohibetur:
idcirco rarior factus est earum vsus in campis, & nihilominus frequentior in castellis,
ad arcendos obsidentes. Militaribus etiam viris ignotum non est, quot ingentissimi
Impedimenta præliorum cassandorum. bellorum apparatus, & terribiles acies ordinatæ, repentino superveniente
imbre, seu nimbo, coruscatione, tonitru, nive, pruina, grandine, tum in faciem,
tum in dorsum, dextrorsum levorsumue vtrinque cadentes, impediri solent, etiam
Torrentes soluti. montanis aquis, & amnibus ex industria resolutis. Præterea quod iis malis eventibus
Pestis pecuniæ, et annonæ defectus. etiam pestis, dissenteria ( vt supradictum est) pecuniæ, & annonæ defectus accedit:
quinimmo, quod omnium pessimum est, seditio, proditio, simultas, invictia,
livor in ducem exercitus, atque fuga ad inimica castra, & loca insidiosa: quod
Seditio &c. ii præcipue student facere, immo pessimis sceleribus inclarescere, qui non
possunt, aut cupiunt gloriosis eminere facinoribus, vti plurimorum
extant perpetrata monimenta


<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Jul 3 21:57:23 2016 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
http://runeberg.org/olmagnus/0376.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free