- Project Runeberg -  Historia de gentibus septentrionalibus /
300

(1555) [MARC] [MARC] Author: Olaus Magnus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Like | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber Nonus. De bellis campestribus - Cap. XXI. De frequenti impugnatione Gothicæ vrbis Calmarnensis - Cap. XXII. De stratagemate Henningi Gad Electi Lincopensis

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

300        DE BELLIS CAMPESTRIB.

Aliena cupientes propria prædunt. Sed revera quantum annisi sunt alienas diripere, laniareque fortunas, & libertates, tantum
more aranearum, præsertim Dani, melioribus bonis sua, vel majorum industria
Ioannes rex Daniæ. 1500. partis, sese eviscerarunt: cujus rei apertius documentum posteris Regibus inter alios
Rex Ioannes circa annos Domini. M. D. reliquit. Hanc nanque vrbem, & arcem magnis,
difficilimisque bellis, & gravibus expensis potitam, maxima totius Danici regni
sui jactura aliquot annis, commeatu, & pecunia pro milite alendo navigiis a Dania
importatis, servavit. Non enim a Gothicam gente, quæ prædictæ arci parere solet aliud
tributum vlla vi, aut pactis obtinere potuit, quam omni momento porrigere consueverunt
Iactura fisci in aliena regione servare castra. inexorabilibus inimicis: quo factum est, vt non tam annua proprii fisci jactuara,
& exinanitione gravatus, quam incolarum tumultu, & vexatione attædiatus, eam
vrbem, & arcem, impositis aliquot militum præsidiariis turmis, reliquerit expectationi
melioris eventus, ne forte seditione inter nobiles variis ingeniis suorum fautorum
procurata, vel aliter exorta, hanc arcem tanquam asylum haberent præconcepti livoris
sui in æmulos Danorum cooperatione peramplius extendendi, ac vlciscendi.
illustration placeholder

De stratagemate Henningi Gad Electi Lincopensis.

CAP. XXII.

                                        CONDITIONIBVS igitur Danorum præsidibus rationabiliter
Heningus Gad electus Episcopus Lincopensis.                                         vt abirent exhibitis, & contemptis, non impigre
                                        aderat astutissimus vir in hoc titulo prænominatus,
                                        quin & ipse (Romæ sub Alexan. VI. educatus) aliquem arriperet
                                        modum, eam civitatem ad Gothicam reducendi coronam:
                                        vnde & jussit tibicines mediæ noctis tenebris sub ambitum
                                        murorum ad Meridionalem partem tacite penetrare, ibique
                                        astantes clangorem tubarum, quam terribilius possent, emittere:
Stratagema.                                         ipse vero singulis bellorum instrumentis Occidentaliori
parte admotis, validorum armatorum agminibus aggressus facile scalis adhibitis
muros plurimis in locis transcendit, dum obsessi ad tubarum sonitum subito terrore
perculsi, vrbem delensuri coirent, veluti eo loco de summa salute certamen adesset.
Sed cum hostes in mediis plateis turmatim advolare viderent, prout poterant,
eos exturbare nitebantur. Verum quia resistendo nil poterant, fugiendo ad arcem Regiam
sese tuendos accelerarunt. Nec ibi diu sive vexatione fuere: nam præter cædem,
Obsidio soluta. & infelicem famem, gravi ægritudine ducti, arcem honestis conditionibus antea spretis,
Mulieres mœnia defendunt. iamque petitis & acceptis, ipsi Electo nomine Gothorum, ac Suecorum Principum
sese dediderunt. In hac vrbe defendenda sæpe mulieres pari fortitudine cum viris
Spartanæ mulieres vexarunt Pyrrhum. e mœnibus projiciendo saxa lethaliter excipiunt hostes, vti Spartanæ mulieres(teste
Iustino) vexarunt potentissimum Pyrrhum. Ideo Plutarcho visum est, ne principes,
aut illustres viri, vel nobiles arces, vel civitates oppugnaturi, muros accedant: quia
Illustres viri mœnia non accedant, et quarea vilissimis personis, vt servis & mulierculis, æque occidi possunt, vt a fortibus viris:
sed memoria prope infami, quia a talibus temere se ingetentes occidebantur. In
hac Calmarnia quondam Magnus Rex Suetiæ gravissimas discordias inter Regem
Discordiæ componuntur. Daniæ Ericum, & Regem Norvegiæ subortas, per summam prudentiam terminavit.
Deinde abnepos eius Rex Magnus, ob temerarium, ac insolens regimen, a proprio
Cardinales tres & plures alii Apostolici legati in hac vrbe Calmarnensi fuere. filio Haquino Rege Norvegiæ ibidem extitit captivatus. Præterea in hunc locum
venit Guido Cardinalis, atque post eum Nicolaus Cardinalis Anglicus,
postea Papa factus, ac Adrianus IIII. nominatus, deinde
Guilhelmus Cardinalis Sabinensis, & deinde multi
Legati Apostolici: quorum vltimus erat
Ioannes Angelus, nunc Archiepiscopus Mediolanensis.
De exigua


<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Jul 3 21:57:23 2016 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
http://runeberg.org/olmagnus/0386.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free