Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber Nonus. De bellis campestribus - Cap. XXIII. De exigua vtilitate, & triumpho externorum, Suetiam & Gothiam impugnare contendentium
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
ARCES præterea plures sunt, & fortalitia nohilium, tam | Arces bene munitæ. |
apud Occidentales, quam Meridionales, & Orientales Gothos, | |
vbique contra externorum insultus miro naturæ, & artis | |
opificio fabricata, eaque diligentia armis, militibus, pecuniis, | |
& abundantia expensarum communita, vt nihil ad | |
eorum conservationem vspiam deesse putetur. Quibus Gothi, | |
Suecique confisi, audentius inimicis vndecunque confluentibus | |
se opponunt, eaque animi magnitudine, & viribus defendunt, | |
vt nullum commodum sed irreparabilem ruinam | |
assequatur, quicunque præsumpserit eorum violare libertatem. Verum ne domestica | |
hac securitate, & quiete glorientur se semper immunes, insolescentesque in vicinos, | Quies domestiea insolentiam parit. |
vel amicos evadant, satis opportune concurrere solent, qui tentent, acuantque eorum | |
animos præsumptuosos: inter quos præcipui Germani, Dani, Cimbri, ac Moschovitæ | |
sunt, impigre, vt seditiones forsan motas augeant, vel auctas cumulent, | |
accurrentes: aut opulentam prædam ab incolis rapiant, & exportent: aut castra, | Causæ rapiendi multiplices. |
civitatesque obsidione pressas, suæ possessioni conjungant. Immo plures tanta temeritate | |
ducuntur, vt credant solo tumultuario | |
insultu muros ( defensoribus | Præsumptio temeraria. |
despectis ) transcendere posse, ac | |
devincere inclusos. Alii vero acriori | |
disciplina militari incedentes, jaculis, | |
sagittis, fundis, & omnigenis | |
bellorum instrumentis adhibitis, vt | |
voti compotes fiant, extrema quæque | |
tam equestribus, quam pedestribus | |
turmis attentant: quibus etsi multa conati | Spoliantur castella & oppida. |
sunt rapere, prout in oppidis, & castellis ad prælium imparatis, aut defensore | |
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>