Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber Nonus. De bellis campestribus - Cap. XXVIII. De impugnatione arcium, ac vrbium per rates
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
VT bellorum multiplices sunt causæ, & origines, ita & ducum | |
ingenia, loca, & opportunitates providentius sunt | |
Attendenda in obsidione. | attendendæ. Cum igitur arces, aut civitates in fluminibus, |
aut aquis stagnalibus collocatæ sint, sudibus, palisque, & | |
trabibus, ac ferreis catenis circumquaque in vertice palorum | |
Bella in ratibus atrociora. | pendentibus premunitæ, similiter & inaccessi aggeres, ac |
portæ, tunc fideles, ac ingeniosi præfecti, seu duces, ratibus | |
latissimis, ac robustissimis petrarias bombardas imponere | |
Bombardæ longiores. | solent, vt & ignem in obsessos eiiciant, & occupatos |
in eius extinctione globis lapideis occidant. Præterea longioribus, densioribusque | |
machinis, seu bombardis ferreos globos iniiciunt plerunque geminos, aut quaternos, | |
Bobardarum vsus fidelissimisi est committendus. | prout situs admittit: diligentissime caventes, vt hic bombardarum vsus expertissimis, |
simul & fidelissimis dirigendus committatur: quia sicut in campestribus | |
præliis spes maxima victoriæ est, vt fideles, & periti habeantur duces, ita in aquis | |
Proditorum fallacia formidanda. | nulla victoria, immo damnum, & confusio a proditoribus exercituum, & bombardarum |
sunt formidanda. Quomodo autem perfidi possint, aut soleant proditorie | |
agere, præsenti, aut altera pagina ( licet aliquid horum non penitus ignorem) | |
haud exponam, ne forte ignotum, aut abditum aliquorum tradimentum noxia publicatione | |
Elevatio vel depressio bombardarum attendenda. | commune subjungam. Satis est enarratum, si duces attendunt, qualiter |
artis hujus magistri elevent, vel deprimant ipsas bombardas, insuper et quantitatem, | |
qualitatem, ac proportionem pulverum, & globorum, prout superius cap. IX. | |
dictum est: & quo liquore, aut quam cito, vel tarde leventur, aut purgentur, & | |
Os ignivomum. | præcipue quomodo os ignivomum in ipso aggressum bellico sit apertum, vel occlusum: |
Mutatio periculosissima. | alioquin evenire poterit, vt qui victoriam multo labore, expensis, ac periculis |
nancisci desiderant, turpi paucorum perfidia hosiium servituti, ludibrio, aut | |
Bellum maximum vno impetum plerunque laxatur. | morti, aut quod deterius est, longissimæ captivitati (quæ immortalis videtur) subita |
mutatione subdantur. Sæpe tamen accidit, vt omnibus bellorum apparatibus | |
instar vrbis, obsidio multorum millium armatorum, tam aquis quam terris composita, | |
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>