Inventiones proditorum. | fore tempus, locum, trepidos milites, annonæ defectum, aquæ, pecuniæ, & |
| instrumentorum, quibus sperandus est triumphus: quæ omnia hæc fermenta sunt seditionum, |
Duces caveant. | vt principes, ac duces, nisi caveant, in optimo proposito, & occasione |
| eludantur: quia eo sceleraforum audacia tendit, prout sæpius in expeditione contra |
| inimicos Crucis Christi deprehenditur attentatum. |
| |
| |
| |
| De modo arcium obsidendarum. |
| |
| CAP. XXX. |
| |
| TAMETSI funibus ferreos hamos alligatos habentibus, . |
Scalæ flexiles ac portatiles. | turri, muro, vel fenestris ingeniosa elevatione hastarum affigendis, |
| in obsidionibus vtuntur armati, quasi flexibilioribus, |
| ac commodioribus ad portandum instrumentis, more |
| scalarum interpositis nodis, vt pedetentim fiat accensus: |
Simplices | tamen communior modus observatur in scalis, sive simplicibus, |
Scalæ Duplices | sive duplicibus, ant triplicibus, juxta mœniorum altitudinem |
Triplices. | elevandis: idque nedum æstivo tempore in terra, |
| sed & hyberno in glacie fieri solet. Duplices tamen, seu |
Congressus militum periculosior. | triplices scalæ adhibentur, dum magna militum multitudine celerius, ac fortius muri |
| sint ascendendi. Agitur nanque seriosius, & audentius eo casu, quam alibi in quocunque |
| militari congressu, vbi milites ascendentes, veluti signa ante sagittas, donec |
Galeæ rotundæ. | cominus deveniatur, ad pugnam positi conspiciuntur. Sicque ascensuri galeis vtuntur |
| rotundis, & latis, similitudine pluvialium pileorum: & hoc propter effusionem |
| ardentis calcis, quasi pulmenti in sartaginibus ad eum effectum decocti: quod omnium |
| tormentorum (vt superius lib. eodem XXIIII. cap. dictum est) terribilius |
| est, propter naturalem vrendi vim, quæ vnquam excogitari possit. Habent enim |
Calcifodinæ. | Septentrionales calcifodinas fere vbique copiosas: de qua calce viva quilibet præfectus |
| castrensis e consuetudine militari tenetur esse provisus, sicuti de carbonibus: licet |
| de iis minutis rebus postrema memoria videtur haberi, vti superius lib. eodem cap. |
Galeæ latæ. | XIX. est ostensum, titulo De rebus necessariis in obsidione. Galeis etiam latis sublimiori |
| loco positi bellatores e capite amotis, tanquam clypeis contra infernas sagittas |
| vtuntur, dum super eorum capita nullum immineat periculum, vel discrimen. |
Galeæ cuneatæ. | In campestribus rotunda habentur galea, sicuti in equestri congressu flexibilis, ac cuneata. |
| Sed hac exigua est securitas, ob emittendum sputum, quia anteriori elevata |
Sputum emitte re in prælio periculosum. | parte ori aperto insiguntur ferreæ sagittæ, dum instar imbrium emittuntur: quo casu |
| scio nobilissimos viros in exercitu Danorum Regis Christierni II. in Suetia M. D. XX. |
| periisse. |
| |