| vastare cupiebat, quatenus in malis conatibus videatur oppressus, quod simul adventum |
| suum junxisset, & exitum, quasi salutaris ferri excæcatione purgatus, vt inique |
| que præsumentis vindicaretur accessus, & excessus, & obsessorum periculum levaretur, & |
| incommodum. Quo casu vel reperitur hostilis refrenata, vel castigata temeritas, |
| vel via reducta, qua obsessis in angustia succurratur: immo tunc a hoste |
Milites fortes nunquam præbent dominum illudendum. | securiores exultant, quando de famis periculo conspexerint se liberatos. Arduam, |
| tamen fideles obsessi patientur famem, vel mortem, antequam dominum suum inimicis |
| præbeant illudendum, & se bonis, & vita spoliandos, ac in despicabilem |
| servitutem redigendos: & si qui milites tam delicatuli sint, vt ob defectum vsitati |
Milites delicatuli vbique contemnuntur. | potus, vim, vel cervisæ, aut escarum, vel fructuum recentium, obsidionem continuare |
| noluerint, liberari quidem poterint ab instantibus incommodis, sed nunquam |
| in cœtum militari, vel aspectu Principum fine nota infamiæ, multominus novo |
| honore acquirendo præponendi, audebunt comparere. Igitur in obsidione equorum, |
| cattorum, glirium, follium, calceorumque, etiam fine condimentis delicatus cibus |
Cibus castrensium delicatior. | iis est, qui fidem, & honorem collocant in summa æstimantione: vbi providentia |
| attenta omnia prius ad necessariam opem importassent, ne hostili ludibrio subderentur, |
| & periculo propriæ vitæ. |
| |
| |
| |
| De commendatione virorum fortium bellatorum. |
| |
| CAP. XXXIII. |
| |
| QVANTA sint laude digni fortes viri, ac constantes |
| bellatores in re militari, non paucis præconconiis, |
| ac titulis exponi possit: qui in extremis |
| angustiis proprios Principes constitutos non |
Viri fortes dominos non deserunt. | deferunt, aut debita fide non defraudant: quemadmodum |
| illi degeneres, & sceleratissimi sunt, qui vilissima |
| transfugæ conditione ad alienos dominos fugiunt, |
Transfugæ infames. | proprii domini fingentes odium, vel morbum, |
| immo propriorum membrorum mutilationem, vt alterius |
| sibi procurent affectum, & vtilitatem, prout |
| superius de natura immanium proditorum in parte |
Hostibus fidelius servientes firmiores æstimatur. | videtur expressum. Igitur ipsi fortes viri digniori |
| laude reputandi sunt, qui divina judicia adversitatis |
| proprii domini expectant, antequam evolent |
| ad alienos: iique vt merentur, largius a novo domino |
| præmium expectant, & consequuntur, qui fidelius eius hostibus servierunt, nec |
| aliqua |
| |