- Project Runeberg -  Historia de gentibus septentrionalibus /
311

(1555) [MARC] [MARC] Author: Olaus Magnus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Like | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber Nonus. De bellis campestribus - Cap. XXXIII. De commendatione virorum fortium bellatorum - Cap. XXXIIII. De adulatoribus aulicis

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

LIBER NONUS        311

aliqua novitate, vel terrore moti, alium Principem adierunt, donec ad animam proprio
domino in mortem vsque assistere non formidarunt. Non deessent hic præclarissima
scriptorum exempla, nisi apertum esset quam excelsi nominis, ac meriti, &
reputationis sint viri fortes, fideles, & militares, quos & justos Ambrosius vocat. Bellatores fortes justi vocantur.
Prudenter enim sequi solent communes casus, ac divinæ operationis effectum, vt humana
fide commendatiores habeantur. Et hinc evenit, vt credita sibi negotia tanta
integritate disponant, quod in admirationem cadat eorum perfecta fidelitas, quæ aliasFidelitas perfecta.
tam pertinax fuerat in varia contrarietate. Insuper quod infatigabili cura male
dispersa per adulatores ( qui pluribus dominis potius illudunt, quam serviunt) sagaciAdulatores dominis illudunt potius, quam serviunt.
industria resarcire, augere, & conservare conantur, maxime vt ita domini coalescat
vtilitas, quod privatæ subditorum commoditati non inferant damnum: immo
in summa viri fideles, & fortes ( licet valde rari sint ) ad hoc laborant, quod inter
subditos sit concors affectus, vt termini sive in censu, sive in possessionibus constituti,
& præscripti, pro publica omnium quiete maneant inviolati. Tales etiamPræfecti boni.
viri fortes plurimum audaciæ habent in periculis capessendis, plurimumque consilii
in difficultatibus evadendis, quia animus eorum nulla afflictione vinci, nec corpus
infringi laboribus poterit, aut ærumnis: dura humo, vel silice potius ad quietem quæsita
contenti, quam molli lecto, qui delicatulo servit. non armato. Lectus durus.
illustration placeholder

De adulatoribus aulicis.

CAP. XXXIIII.

                                        LOCO superiori hujus libri rectius iste titulus inter proditores
                                        promeruisset speciale capitulum, quam hac retardata
                                        positione. Ea etenim horum artificum connexio est, vt
                                        vterque veluti novacula acuta, antequam sentiatur, anticipetNovacula anticipat dolum.
                                        dolum: qui illico detectus ingeminat cruciatum. Tres igitur
                                        regiones in Septentrione sunt, continua terra conjunctæ,
                                        Gothia, Suetia, Norvegia: quæ licet austeritate suæ originis,
                                        & proprietatis nil minus, quam adulari norunt, autMoschi et Cimbri adulatores.
                                        nosse volunt, tamen ex Aquilonari Moschovia, Græca calliditate
instructa, & ab Australi Cimbria, proprio & naturali ingenio prædita, frequentius
provenit, vt in prædicta regna plures perveniant adulatores, & detestabiles
adulationes: quæ pro tanto pessimæ reputantur, & virulentissimæ, quod(teste Isidoro )
ab amicitia relegantur, ab ipsaque veritate longe abesse dignoscuntur, & coguntur:
eiusque rei inopia laborant magna fastigia, ac omnia possidentibus deest quiContentio fallentium vna.
verum dicat. Vna enim horum est contentio, qui blandissime fallant, & quodcunque
dixeris, fecerisue, fine discrimine laudant, & assentando extollunt, vultum fingendo, Adulatorum vera proprietas.
& nutum, non autem mentem, & voluntatem loquentes. Astat enim, teste
Terentio, turba Gnatonum, Ait quis, aiunt: negat is, quoque negant. Et vtCameleonis natura.
ex Plutarchi Moralibus colligitur, ii chameleonis naturæ assimilantur: is enim
Omnem imitatur naturam, præter album. Sic adulator in turpibus nihil non imitatur,
solum quod honestum est, imitari non potest. Vt etiam pictores illustrant
lucida appositis vmbris, & obscuris: sic adulator laudans diversa vitia, nutrit, acVirus aspidum insanabile.
fovet, quæ adsunt. Et vt aspides, quem percusserunt, torpore somnoque necant, cum
harum virus sit omnium maxime insanabile: ita certissimam perniciem afferunt adulatores,
qui sic inficiunt hominis animum, vt illi sensum sui adimant. Vt igitur
pestiferum hunc morbum quis effugiat, a his adulatoribus animum ad rationem


<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Jul 3 21:57:23 2016 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
http://runeberg.org/olmagnus/0397.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free