- Project Runeberg -  Historia de gentibus septentrionalibus /
316

(1555) [MARC] [MARC] Author: Olaus Magnus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Like | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber Nonus. De bellis campestribus - Cap. XXXVIII. De pascendis pecoribus in tectis obsessorum - Cap. XXXIX. De eodem

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

316        DE BELLIS CAMPESTRIB.

Pecudes in tectis aluntur. artibus, dolis, & insidiis obsidentium surripiunt commeatum, præsertim pecudes,
quas secum abductas, in herbosis domorum tectis pascendas imponunt, ne defectu
carnium recentiorum morbum incurrant, quibusuis ægritudinibus tristiorem, patria
Schorbuk. lingua Schorbuk appellatum, hoc est faucium stomachum, diris cruciatibus, & diuturno
dolore tabefactum. Frigidi enim, ac indigesti cibi avidius sumpti, morbum
Cachexia. hujusmodi causare videtur, qualem medici cachexiam vniversalem appellant. Sed
alibi latius: de quo, & similibus lib. XVI. nonnihil erit ostendendum. Quod
autem in tectis commode pascuntur pecora, ritus Gothicarum gentium in primis est
attendendus. Aedificant enim domus lapideas, sublimes, ac amplas, ligneasque:
quas tignis abietinis, & corticibus arboris betulæ exquisita industria tegunt, terram
Tecta herbifera. herbiferam quadrata figuraa campis excisam superimponentes: quam submisso avenæ,
vel hordei semine, firmioribus radicibus nectunt: quo fit, vt tecta hujusmodi
Herbæ tectorum. pratorum virentium speciem, & virtutem æmulentur. Sed ne herbæ tectorum, priusquam
evellantur, arescant, vicissim cum pluviis domestica diligentia aquas aspergunt.
Necessitas adinvenit artes. Ita necessitas homines, fortes instruit, vt supra humanas vires obsidentibus
resistant, & illudant, ac penuriam omni contempta adversitate superent.
illustration placeholder

De eodem.

CAP. XXXIX.

                                        HANCQVE artem, quotiescunque arduissima hostilitas,
                                        & obsidio diuturna occurrerit, reiterare non omittunt. Nulla
                                        quippe rapina taliter inclusis opportunior esse creditur,
Rapina armentorum.                                         quam armentorum, dum omnibus aliis necessariis sumptibus
                                        sunt provisi, vt superius de obsidione castrensi dictum
Frumentum soletostum durabilius.                                         est. Frumentum habent, quod sole in signo Cancri currente
                                        tostum, purgatumue, per seculum durat. Patrio etiam
                                        potu, cervisia videlicet recenti, ac vetusta, immo & exoticis
Potus species.                                         vinis, medone, melicrato, mulsa, ac pomorum, pyrorumque
musto, pyreto dicto, & reliquis solatiis non omnino carent: & si carerent,
felicem eam reputant calamitatem, quo domini sui honorem, & vitam, seque tueantur
a hostica crudelitate: cujus comparatione angusta famens, ægritudo, & ipsa
mors suavior est obsessis. Agnoscunt enim quam insolens, ferox, impius, inverecundus,
Incommoda obsessorum. insatiabilis, truculentus, perfidus, atrox, & furiosus est hostis, qui ita
sævit, vt victis ignoscere nesciat, & si ignoscit, verbis: vtique factis crudelius sævire
Crudentas hostilis. consuevit. Quantum igitur ad simile stratagema pecudum, tradit Saxo lib. V.
quosdam nautas leniendæ famis causa discurrentes, per littora pecus constravisse: aut
Stratagema. enim, levanda esuries, aut fame periclitandum erat. Armento cæso, nudata in navim
cadavera, detractis coniecere tergoribus. Quo comperto possessores pecoris classe
prædones insequuntur: cumque nautæ se impeti cognovissent, cæsarum boum corpora
Cadavera boum aqua teguntur. signatis funibus alligata, fluctibus occultanda prospiciunt, deinde si quid apud
se quæsiti cadaveris esset, supervenientibus possessoribus perlustrandi licentiam
Astutia furti palliandi. tribuunt, affirinantes occultandis rebus angustos navium angulos esse. Illi cadavere
nusquam reperto, suspicione in alios relata, reos prædæ innocuos arbitrati sunt:
dum nulla rapinæ vestigia patuissent, alios sibi nocuisse putantes, fontibus ignoverunt.
Hæc Saxo. Forte si spiritum, & clavam Herculis possessores illi habuissent,
e funibus depressis, vt Hercules a boum mugitibus de Caco abigeo, saltem cadavera
resumpsissent, vt Livius I. Deca. lib. I. asserit. Sed longe ptnculosius stratagema


<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Jul 3 21:57:23 2016 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
http://runeberg.org/olmagnus/0402.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free