- Project Runeberg -  Historia de gentibus septentrionalibus /
319

(1555) [MARC] [MARC] Author: Olaus Magnus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Like | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber Nonus. De bellis campestribus - Cap. XLI. De panum defectu subleuando

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

LIBER NONUS        319

militaris industriæ opem ex vna re prudentissime mutuare videtur. Faciunt
etiam panes subcineritios e farinæ massa subtilibus arborum populearum corticibus,
& foliis involuta, ignitisque cineribus cooperta: qui etsi viles esse videtur,
primum tamen voracitatis ardorem eligibilius tollunt, plusque durioribus stomachis
conveniunt, quam quivis alter primarius, vel secundarius panis. Est præterea tertiusPanis primarius, & secundarius.
modus facilior supradictis, quo in planis montibus, qui sæpius occurrunt, panificia
fiunt. Struunt enim copiosum ignem in vna, atque altera, & tertia montis
parte ( quia vndique gratis habent ligna ) donec sufficienter calefacta, purgataque eademPanisicia fiunt in montibus planis.
parte, pastam rotunda, lataque forina superimpositam citius decoquere possunt.
Interim tamen propinquam, & continuam montis partem eodem igne auctis combustibilibus
succensam, pro novi panis decoctione disponunt, eamque priori modo
purgatam, simili vsui commodissimam reddunt, eoque compendio plura millia panumExercitus integer compendiose sovetur.
brevi conficiunt: quorum satietate integer exercitus a mortifera fame diebus
multis liberatus, terras inimicas ingreditur, & vbilibet easdem ( nisi pactis obviatum
fuerit )cædibus, ac flammis evertit: tantisque onustus rapinis egreditur: vt nulla, Præda solantur afflicti.
vel exigua reputetur perpessa calamitas, quam tantis solatiis, & divitiis
viderint compensatam. Quod autem milites bellatores sine mulierum ministerio, quibusMulieres decoquunt panes.
hoc officium apud omnes Septentrionales convenit ) panes conficiunt, nemini videatur
absurdum, cum hoc casu, & similibus publica constringit necessitas, & fortium
virorum arbitraria voluntas, prout Plin. lib. XVIII. cap. XI. latius exequitur,
asserens, pistores Romæ non fuisse ad Persicum vsque bellum. Annis a VrbePanes saclebant Quirites Romæ.
condita DLXXX. ipsi panes faciebant Quirites. Cæsariani milites contra Pompeium
pugnaturi, herbaceo pane vsi sunt, vt Pompeius diceret se contra bestias pugnaturum,
& fugandum, prout accidit, erant enim multi a paucis superati. Quales
autem Aegyptii decoquunt panes ex aquaticis liliis, vel potius earum radicibus Radix liliorum pro pane.
lotis nuncupatis, pomi quantitatem habentibus, brevitatis causa videat, qui velit,
Herodotum lib. II. historiarum: cujus exemplo non dubito etiam in
Septentrione tales inveniri radices, & frutices, vnde panis necessanus
pro extrema fame arcenda forinari possit,
etiam radix juniperi, quam Iob XXX. Radix juniperi.
cap. pro cibo tradit.


<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Jul 3 21:57:23 2016 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
http://runeberg.org/olmagnus/0405.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free