- Project Runeberg -  Historia de gentibus septentrionalibus /
322

(1555) [MARC] [MARC] Author: Olaus Magnus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Like | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber Nonus. De bellis campestribus - Cap. XLIIII. De pabulorum defectu subleuando

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

322        DE BELLIS CAMPESTRIB.

omnimodam diligentiam faciant, quo talibus angustiis omne genus tormentorum
superantibus, vitamque auferentibus, opportuna remedia opponantur, præsertim
Fames obsessis onerosa. cum hæc omnia prope mortifera sint, & nimium onerosa: obsidione tamen clausis
intolerabilissima: intus nanque omnium rerum penuria, forisque impacabilis: hostilitas
objecta videtur. Quo casu plurimum proderit inhabitantes anteacto tempore
Fames levatur his rebus. æstatis more formicarum fuisse solicitos, vt arborum folia, ramos, frutices,
thyrsos, fungos, muscos, suberes, & cortices arborum cauta providentia in privatis
horreis, pro simili venturæ hyemis penuria, habeant recollectos. Experientia
enim elapsi temporis agricolas docuerat, vt de talibus haud negligant assumere provisionem.
Contrarietates temporum formidabiles. Nec frustra: quando enim hyemes sine procellis, vel sine temperie ver, aut æstas
sine ardoribus semini congruentibus, aut autumnus sine pluvia notantur ab incolis,
& præsertim duobus elementis frigoris perpetui, & contrariæ siccitatis, non dubitant,
Prognostica famis. quin ardua terræ nascentium penuria sit ventura. Qui vero foris equestres sunt,
& in obsidione continua præliaturi, multo faciliori remedio gaudent, quam obsessi,
Providentia ruricolarum. quod ruricolæ de supradictis frondibus, fruticibus, ac foliis sunt provisi, immo
& de futuro semine pro agricultura continuanda: in quo tamen vim quandoque
ab impiis præsidibus, & Regibus, equos potius saginari, quam agros seri cupientibus,
præter omnem æquitatem patiuntur. Hocque impietatis facinus Regi Christophoro
Rex caristiæ. Bavaro attribuitur, vt toto ævo Rex caristiæ ( ne quid deterius de corticibus
Barkakoning. arborum dicam ) appellaretur. Plus enim visus est equos, & canes suos æstimare,
Canes in pinguebantur, et homines fame macerabantur. ac magnificare, quam omnes fideles incolas suorum dominorum: potiusque in
Suetia, ac Gothia Christianis hominibus alimoniam tempore publicæ famis eripi
passus est, quam equis, & canibus Regiæ aulæ. Igitur ad præsentem jumentorum
famem, bonum lectorem remitto ad historiam charissimi fratris, & antecessoris mei
Teias rex Gothorum in Italia. Io. Magni Archiepiscopi Vpsalensis lib. XIIII. cap. XXI. de fortissimo Rege
Gothorum Teia in Italia præliante, quod positis castris iniquo loco, & tempore
Ariminum. inter Ariminum, & Cæsenam tanta nix cecidit, quantam nulli homines antea meminerunt,
Cæsena. diuque durans terram contexit, vt necessarium fuerit equos, & jumenta alere
Equi aluntur culmis lectorum. culmis tectorum: quare tum pabuli inopia, tum frigorum magnitudine, magna
equorum vis hyeme illa consumpta est. Nec dissimile incommodum Cæsar ipse meminit
Cæsar contra Pompeium. lib. III. contra Pompeium eo modo: Erat summa inopia pabuli, adeo vt soliis
ex arboribus strictis, & teneris arundinum radicibus contusis, equos
alerent: frumenta enim, quæ erant intra munitiones sata, consumpserunt
&c. Et quod infelicius aliquando visum
est, nec pabulandi, nec frumentandi
tempus, aut occasio permittebatur.


<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Jul 3 21:57:23 2016 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
http://runeberg.org/olmagnus/0408.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free