| triremes conficere novit, vti insigni industria apud Venetos fieri vidi: sed vix |
Naves 60. bellicæ vno mense Venetiis fabricantur. | ea celeritate, vt omnibus necessariis ad navigandum, velificandumque cum armis, |
| & bombardis, ac commeatu LX. vel amplius e rudi ligno spatio vnius mensis |
| prout primo Punico bello classem Duilli Imperatoris ab arbore excisa LX. die navigasse |
Ianuenses. | memoriæ proditum est. Contra vero Hieronem Regem teste Pli. lib. XVI. cap. XL. |
| CCXX. naves effectas diebus XLV. tradidit L. Piso. Secundo quoque Punico bello |
Naves bellicæ 220. diebusi 45. fabricatæ. | Scipionis classis XL. die a securi navigavit. Tantum tempestivitas etiam in rapida celeritate |
| pollet. Verum his dimissis exoticis, licet pulcherrimis exemplis, vnum certum |
| est compendium, propter omnigena fabricandarum navium reperabilia instrumenta, |
Bellum Punicum. | celerrime conficiendi navigia in Aquilone, vt vix melior, aut opportunior |
Compendium Aquilonarium in navibus fabricandis. | sit in alia parte Europæ, si ita artifices in promptu essent, ad cætera festinanter dirigenda. |
| Habebant præterea lembos, cymbas, parones, celoces, myoparones, scaphas, |
| & similes. Lintres præterea plurimum in vsu apud Septentrionales sunt, eo |
| quod facile e grandibus lignis abietinis, & quercinis cavantur, XX. vel XXX |
Nomina item alia navigiorum. | hominum capaces: sed qui minoris quantitatis sunt, piscatorio vsui deputantur. |
| Meminit etiam Perottus in Commentariis suis, quendam Triphonem cognominatum |
Navis ingentissima. | ad quinquaginta longitudine (vt etiam Plutarchus refert ) ducentorum octogenum |
| cubitum, latitudine quadragenum & octonum ratem, seu navigium habuisse: |
Nautarum 14. millia. | in qua remiges fuerunt vsque ad quatuordecim millia, nautæ quadringenti, armatorum |
| tria millia. Sed hæc navis vt magnæ molis, ostentationi potius, quam vsui fuit. |
| |
| |
| |
| De impugnatione navium, vel arcium per promones. |
| |
| CAP. IIII. |
| |
Promer. | GENERA horum navigiorum Gothicam, ac Suetica lingua |
Promones. | vocantur Promer, vel Promones, cum ficta declinatione |
Dromones. | flectantur, Græcoque vocabulo Dromones, vel Dromades. |
| Sunt autem Promones subductiores naves, tabulatis |
| vndique ad propugnaculi, castrive speciem communitæ, |
| cæteris grandibus navigiis fortitudine remigum in tranquillis |
| aquis velociores. Vel secundum Procopium lib. |
Dromades. | III. de bello Gothorum, Dromadas Græci appellant naves, |
| mœnia vndequaque lignea habentes, opportunis locis |
| perforata, |
| |