- Project Runeberg -  Historia de gentibus septentrionalibus /
331

(1555) [MARC] [MARC] Author: Olaus Magnus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Like | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber Decimus. De bellis navalibus - Cap. IIII. De impugnatione nauium, vel arcium per promones

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

LIBER DECIMVS        331

perforata, ad sagittas, ac cætera tela in hostes emittenda. Vel vt alibi asserit, quod
e foraminibus ipsis hostem possent e tuto ferire. Ducentas igitur dromadas BelisariusBelisarius.
in Tyberim misit, quibus frumentorum solatium diutina obsidione inclusis Græcis,
licet non incruenta victoria, subvenit. Habebat etiam Iustinianus subsidiariasNaves subsidiariæ.
naves ex Aegypto XCII. longas, superne tegminibus contectas, ne remiges a hostibus
lædi possent, teste eodem Proco. eodem libro. Quantum vero studium TheodericusTheodericus rex Gothorum.
Rex Gothorum circa hujusmodi dromones habuit fabricandos, Cassiodo.
lib. V. Epistolarum testatur his verbis: Cum nostrum animum frequens cura pulsaret,
naves Italiam non habere, vbi tanta lignorum copia suffragatur, vt aliis quoque
provinciis expetita transmittat, Deo nobis inspirante, decrevimus mille interim dromonesDromones mille fabricantur.
fabricandos assumere, qui & frumenta publica possunt convehere, & adversis
navibus, si necesse fuerit, obviare. Nec segnius executum est, quam Regio edicto
commissum. Assuit enim classis tanta præfectorum, & artificum industria celeriterCeleritas efficax.
consummata, quæ vix æstimari poterat inchoata, Rege affirmante: Qui peregrinos
classes optabamus aspicere, nunc mittamus aliis & terrorem pariter, & decorem. Terror et decor.
Non habent quod Græcus nobis imputet, aut Afer insultet. illud apud nos
invidi vigere respiciunt, quod illi arduissimo pretio vix obtinuere. Vnde vt tam
validam classem apud Ravennam congregatam, & numero, & viribus ampliemus,
publico edicto decernimus, omnia ligna pro dromonibus fabricandis necessaria, per
vtranque Padi ripam, nullo obstitente, jubemus abscindi. Vtilitas nempe publica, sicutVtilitas publica.
ad conservationem respicit omnium, ita perfici debet studio, ac labore cunctorum.
Volumus etiam hoc exemplum a nostris prædiis inchoare, vt nulli gravis sit jussio
quæ justis legibus Principis autoritatem non absolvit. Volumus etiam, vt nihil ad
lædendum possessorem studiose videatur inquiri, nisi quod ad nostram, & publicamPossessor in nullo lædendus.
vtilitatem necessario præsumatur acceptum. Nec exquiratur aliquis a domino, quod
postea publico non dicatur acquisitum. Ligna sylvestria jubemus cædi, non aliquid deAlienum non lædi.
alienis facultatibus violenter abscidi. Talia nobis prosunt, qualia nostros gravare non
possunt. Quantum igitur ad dromones Gothicos attinet, hoc consyderandum est,
eos vix aquis ad duos, vel quatuor pedes immergi, etiam si multis, gravibusque æreis
bombardis totaliter onerantur: quia longi, latique sunt, & e fortissimis lignis
constructi, & ferreis clavis compaginati, spissisque tabulis cuneato tecto dependentibusTecta cuneata dromonum.
muniti: & ob id quibuscunque densissimis inimicorum navibus, necessitate
vrgente, obiiciuntur, vt emissione ferreorum globorum tabulas viciniores
aquis in hostili classe perforent, & submergant. Horum
etiam dromonum lateralia foramina appenso atroForamina lateralia.
panno aperiuntur, & more catarrhactarum januæ clauduntur, contra
inimicorum projecta,
vel proiicienda saxa.


<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Jul 3 21:57:23 2016 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
http://runeberg.org/olmagnus/0417.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free