- Project Runeberg -  Historia de gentibus septentrionalibus /
336

(1555) [MARC] [MARC] Author: Olaus Magnus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Like | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber Decimus. De bellis navalibus - Cap. VIII. De effossione aquarum, ne naues exeant

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

336        DE BELLIS NAVALIBUS

Rates. rursus ( rupto aggere ) relaxaret, simulque rates vario ignium fomento accensas,
Naves 400. aqua et flammis pereunt. dimitteret: quo evenit, vt magna pars Danicæ classis quadringentarum navium aqua,
ac flamma periret: inter quas duæ præcipuæ erant Dracones appellatæ. Præterea
Dracones naves. dum aliam eorundem hostium machinationem novi pontis erectione in se, suosque
præparari conspiceret, proprium exercitum, ne hostem cœpto turbaret, admonuit,
futurum ratus, vt primum eminus, deinde propinquius ex adversa ripa fluminis
fundis, ac sagittis pugnans, efficacius conficeret inimicos, qui se auderent magno
Victoria perditur ordine neglecto. agmine infirmo ponti committere, omniaque majori furia, quam militari ordine
attentare. Nec secus evenit. Dum enim Vlfo acrioribus sagittis hostes in fugam repelleret,
dissidente ponte inter vndas, avidum pugnæ spiritum deposuerunt. eoque
Casus miserabiles. miseriores effecti, quo nullis ingeniis, nec auxiliis a morte poterant liberari. Dum
enim fluctu aliquis emergeret, mox alterius amplexibus in profundum periturus abstrahebatur:
nec quisquam armatus enare poterat, qui tantis angustiis reprimebatur.
Hostis cunctatione superatus interiit. Ita Vlfo felicius hostem cunctatione, & astum, quam impetu contritum vidit. Deinde
sentiens Danorum vltionem summis viribus sibi pro tanto facinore præparari,
simulato metu classem propriam reliquit, totumque exercitum minoribus navigiis
Statagema. proximo littori imponendum abduci jussit, vt insidiis per latebras structis, hostem
susciperet temere adventantem. Nec mora, præteriit: advenere Dani sociæ cladis
vltionem audaciore spiritu, & viribus resumpturi: Vlfonis classem insiliunt: dumque
Hostis insidiis interimitur. eam propugnatore vacuam intuentur, simili se furore in ripam hostem quæsituri recipiunt.
Nec longe aberat, quem quesierunt: insidiis nanque Vlfonis illico excipiuntur,
ac trucidantur. Tandem Canuto Danorum Regi, ob prolem masculam,
Vlfo occisus in mensa. Suenonem videlicet, e Regia sorore Estrita suscitatam, & forte ne amplius
Danos molestaret, reconciliatus est, atque ad extremum
S. Olaus rex Norvegiæ per sicarios occiditur. odio renovato, inter ipsa mensæ sacra occisus est.
Interea Canutus Olaum optimum Regem
Norvegiæ, quem viribus,
& armis bello
superare nequierat, teste Saxone, sicariis procuratis,
pecuniaque corruptis facile
interemit.
De externis


<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Jul 3 21:57:23 2016 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
http://runeberg.org/olmagnus/0422.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free