Iteratio pœnæ. | fuerit, supinus reponitur, aut pronus, nc intereat suffocatus. Quidam vero enormitate |
Pœna proditorum. | sceleris, aut rebellionis, proditionisue, præsertim in bello navali manifeste notati, |
| totaliter vivi mittuntur in mare, ne totam classem versuta machinatione disperdant. |
Immunitas deliquentium in prora. | Reliqui pro minutis facinoribus immunitatem in prora celerrime petita, |
| repositam habent, vel antequam eam intraverint, sociorum manum apprehensi, ternatibus |
Nates torquentur ad malum. | ad antennam, vel malum torti, eum impetum sentiunt, vt quasi meridie suspiciant |
| stellas. Hæ & similes pœnæ, immo graviores, e constitutionibus vetustissimæ |
Leges Visbycensium. | vrbis Visbycensis in insula Gotlandie, dominio Regis Suetiæ & Gothiæ perpetuo |
| jure subjecta, quatenus opus fuerit, extensiori modo repetentur. Et licet vrbs |
| illa ( vt superius lib. III. dictum esse potentissima, ac opulentissima quondam fuerit, |
| & pro minima occasione, nempe fractione vnius fenestralis vitri, vix valoris obularis, |
Extensio legum latissima. | humiliata sit: tamen leges maritime, & decisiones omnium controversiarum singulariter |
| longe lateque vsque ad columnas Herculis, & vltimum mare Scythicum ex ea |
| petuntur, & datæ observantur, vt cuncta sub debita tranquillitate peragantur, quæ pacificis |
| commerciis valeant, & debeant convenire. |
| |
| |
| |
| De cautelis observandi maritimas leges. |
| |
| CAP. XVII. |
| |
Præfectus sagax. | OFFICIALIBVS marinis, vt nautis, vel aliis populis |
| præfectus non vno consilio preditus invenitur, sed |
Feroces. | pluribus ac circumspectis, juxta delinquentium exorbitatem. |
Mansueti. | Feroces districtione premendi sunt, mansueti civiliter |
Dolosi. | admonendi, dolosi caute, simplices sub levitate tractandi |
Simplices. | sunt. Et ideo vbique probatur esse necessaria prudentia, |
Prudentia necessaria. | quoniam rebus omnibus adhibere videtur accommoda. |
| Ideoque contra nullum erigi, stringique leges congruit, nisi |
Coactus justitia servas. | qui eisdem parere contemnit: nec ad forum trahendus, nisi |
| qui justitiam despexerit, aut inobediendo contradixerit veritati, vt tandem coactus |
| faciat, qui justa sponte complere recusat. Is culpa caret, qui imperata complere conatur. |
Leges terrore defenduntur. | Tanta etenim est in perversissimo hominum congressum diversitas, vt nemo |
| poterit leges defendere, nisi terrorem, & forte cruorem admisceat in temperamento. |
Medicina diversa. | Aegris non vna causa salutis est: alter nanque cibis reficitur, alter per abstinentiæ beneficia |
| tenuatur: hic lavachra mollia, hic feræ quærit ad vulnera, & varium poseit |
Viri fortes modesti sunt, | remedium diversa qualitas passionum. Viri fortes semper in mari, terra, paceque |
| modesti sunt, & justitiam valde diligunt, qui plurima pericula, ac prælia tractaverunt: |
| |