|
quia hi inter cavos maris sinus, charybdes, scyllas, syrtes, rupes, tempestates, | Experti. |
& naufragia, ac mille pericula, vt justa perficiant, & pœnas evadant, admonentur: | Advocati. |
vbi advocati, causidici, judices, per solitudines legum euntes, perraro |
conformem legem inveniunt, quo breviter, aut compendiose subveniant angustiatis. | Præfecti classiarii. |
Igitur præfecti classiarii, ac subpræfecti in aquis justitiam exerceant, quia |
eam difficulter obnoxia instrumenta in terrra videbunt. Insuper notandum est, his | Naufragium passis plura creduntur. |
plerunque plura, majoraque gubernandi navigia amplius dirigenda committi, qui plures |
difficultates, & infortunia quandoque evaserunt: prudentia hos longe magis præstare, |
qui nondum infelices fuere. Et hæc solent præcipua Batavorum, sive Hollandorum, |
esse circumspectio in navibus ad fortunam (vt aiunt ) committendis. |
|
|
|
De pessimis artibus sa&ioforum præcavendis. |
|
CAP. XVIII. |
|
VIDENTES viri nefarii, scelerati, ac temerarii, sortum | Viri nefarii. |
nam alicuius strenui ducis, ac præfecti, ob sinistrum & insuperabilem |
rei militaris eventum, labefactari posse, mox |
eius honori potestatique insidiantes, infinita mendacia conflant, |
quibus eos pertinaci militum turmultu, & temerario |
applausu, & judicio a honore, immo versus onere destituant, |
& sese surrogent in locum eorundem. Inprimis igitur |
sicarios, proditores. dominorum propriorum desertores, |
Reipublicæ fures, & contemptores, quasi commilitones |
alacriter salutatos convocant, simulantes se eorum misereri, quod magnis bellis, |
majoribus periculis, & maximis denique laboribus sint implicati, quasi nullus |
modus, nulla vsquam requies fatigatis eorum animis concedi possit, sed vbique bellando, |
pererrando, bellis bella addendo, miseram vitam ferant: nullam tam onerosa |
militia dignam suscepturi mercedem, vt non milites armorum, sed iniqui & avari |
domini thesaurorum custodes reputetur: præterea in nivibus, pluviis, pruina, gelu |
obruti, per vasta deserta sequi oportere infortunati principis castra, quasi alicuius. |
profugi hominis incommoda semper accepturi. Quocirca suadens, hortantur, & |
fictis additis lachrymis tumultuarios milites prava consuetudine ductos blandiendo, |
magna pollicendo ( quod difficile non est ) inducunt, vt infortunatos dominos deferant, |
ac se, vt splendidiores, fortunatiores, victoriosiores omnibus ditissima spolia, |
& immensas libertates completa militia reddituros. Quo sit, vt hac peste corrupti |
milites, sæpe verso clypeo (de perfidissimis, & effœminatis dicitur, non fortibus |
viris ) optimos dominos deferant, ac eorum adversariis adhærentes, |
quæcunque pessima excogitare poterunt, vetustis ivis patronis |
infligant. Tales autem desertores, & proditores, |
quocunque demum disgregati effugerint, |
digna vltione non |
carebunt. |
|