- Project Runeberg -  Historia de gentibus septentrionalibus /
346

(1555) [MARC] [MARC] Author: Olaus Magnus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Like | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber Decimus. De bellis navalibus - Cap. XIX. De communibus cautelis diuersorum hostium

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

346        DE BELLIS NAVALIBUS


illustration placeholder

De communibus cautelis diversorum hostium.


CAP. XIX.


CONTRA classem salvandam, vel perdendam. Nautæ vtuntur ligneis clavis, terebratis navigiis, extractis, vel clanculum immissis.
Contra fossas vrbium. Derivare aquas per plures partes.
Contra inexpugnabilem vrbem. Simulare ducem mortuum sub signis exequiarum, & in specubus servare milites.
Contra diligentes cvstodes. Fingitur transfuga puella, vel vir, vt exploratam portam stato tempore aperiat.
Contra sagittariorum magnum numerum. Solent expectare telorum evacuationem per clypeos, & demum telis vtendum in hostem.
Contra hostem a tergo, & fronte imminentem. Præda dives spargenda est, vt mutuo dissidio hostis intentus pœnas incurrat.
Contra longa obsidionem dirimendam. Fingatur dux belli mortuus, petatur novus a hostem: in cujus electione tumultus orientur.
Contra domesticos insidiatores. Donis liberalibus vtendum, pecuniam & jocalia dando cum bonis promissis.
Contra perfidiam infidelium vxorum. Vtenda est fides, & gratia ancillarum, & fidelium servitorum.
Contra regni insidiatores. Promittenda feuda, castra, & gubernacula civitatum.
Contra insatiabiles præfectos. Danda vis auri, dissimulando tributi defectum.
Contra tumultuarios, & seditiosos. Est vtenda affabilitas, & quæstio, quomodo hostibus resistatur.
Contra hostes incendiarios. Vbi vltioni locus non est, redimendæ sunt domus communi pecuniarum contributione.
Contra suspectos, & exploratores. Deputantur opulenta convivia, vt exhilarati secreta revelent.
Adhuc contra eosdem castra explorantes. Retinendi quotquot successiue veniunt, ne revertantur ad suos.
Contra pessimos milites, & vitiosos. Maximis pollicitationibus ad prælia mitti solent, quorum minima pars promissa petitura revertitur: sed reversis libere datur, vt alias credant.


<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Jul 3 21:57:23 2016 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
http://runeberg.org/olmagnus/0432.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free