- Project Runeberg -  Historia de gentibus septentrionalibus /
347

(1555) [MARC] [MARC] Author: Olaus Magnus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Like | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber Decimus. De bellis navalibus - Cap. XIX. De communibus cautelis diuersorum hostium - Cap. XX. De subita perpexitate ducum fugiendi, vel resistendi

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

LIBER DECIMVS        347

Contra gravantes Rempublicam.More Catilinæ fæces sceleratorum educi solent ad castra, vt terræ purgentur.
Contra timidos, & ignavos.Ponendi mixto ordine inter fortes in classe, vel mœnibus, vbi
fugere nequeant: sæpe en in extrema necessitas virtute operatur.
Contra servos malevolos, & duros.Tortura, compendes, & flagella.
illustration placeholder

De subita perplexitate ducum fugiendi, vel resistendi.

CAP. XX.

ACCIDIT plerunque exploratores, a hostilibus castris pauciores, quam emissi
fuerant (aliis scilicet interemptis vel interceptis ) citatissimo cursu ducibus
nuntiare, non solum se vix hostium manus effugisse, sed & eosdem hostes magno
impetu ad pugnandum paratos subito irruere, & numero, & robore formidandos: Perplexitas ducum attendenda.
quo casu eo majori stupore, ac perplexitate duces recenter lacerati, vixque reparati
exercitus, maximæ propriorum militum exorto tumultu, solent concuti, quo
vix mente quicquam prospicere, aut recte quasi furibundi consulere possint. Nam
& de tumultu sedando, ac progressu totius exercitus metuunt eventum. AttamenRemedium gubernatoris bellorum.
vti subitus casus est, ita remedium apud exercitatos, & fortes viros reassumitur in instanti.
Igitur primum milites virtute fidei præstitæ in ordinem redactos, quam citissime in
aciem extensos collocant, ne circumveniantur.
II. equites in cornibus vtrinque collocant loricatos.
III. Visa opportunitate, exercitum contrahunt, spatia militibus vacua tanquam
portas pluribus in locis relinquentes:
IIII. vniversam aciem in plures ordines distribuunt.
V. vnicuique ordini turmam equitum, ne sine auxilio sint, tribuunt.
VI. acierum cornibus cum vexilliferis fortissimos quosque præsiciunt.
VII. vt in acie stantes cibum capiant, ob necessitatem perurgent. Latrunculi armis tectis pugnant
VIII. ne horrisono hostium clamorem terreantur, aut habitu. Solent enim irruentes hostes
aliquot incomposito ordine ante aciem præmittere, pellibusque superinjectis armorumSnaphaner.
fulgorem occultare: in quod & passim faciunt latrunculi inferioris Germaniæ,
atris & picatis vtendo thoracibus in mercatoribus spoliandis: de quibus alibi
alius erit sermo.
IX. vt milites ad solvendum militares ordines, & reintegrandos, ad omnem hostilem
circumventionem sint paratissimi.
X. ne sic constricti in acie, aut ordine maneant, quod non habeant liberam sagittandi
facultatem, immo nisi se dilataverint. hostium sagittis corruent plures.
XI. vt spectent hostilium sagittarum evacuationem.
XII. ne statim fugientem hostem spolii causa insequantur: quod alacritatis causa


<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Jul 3 21:57:23 2016 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
http://runeberg.org/olmagnus/0433.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free