- Project Runeberg -  Historia de gentibus septentrionalibus /
348

(1555) [MARC] [MARC] Author: Olaus Magnus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Like | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber Decimus. De bellis navalibus - Cap. XX. De subita perpexitate ducum fugiendi, vel resistendi - Cap. XXI. De dolosa hostium fuga cauenda

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

348        DE BELLIS NAVALIBUS

generosi adolescenses contra ducum voluntatem sæpius indiscrete sacientes, mortem
incurrunt, aut captivitatem: prout miserabile spectaculum defilio M. Crassi Plutarchus
principes super omnia hæc notent. ( vnde hæc supradicta pro Gothorum similitudine pugnatorum extracta sunt )
calamitosissimo ordine meminit: quomodo scilicet Parthica fraude, & crudelitate
Romani victi sunt, quod vix similis inveniatur: ad quam historiam respiciant omnes
strenui bellatores, vt circumspectius cum hoste pugnantes, ludibrium evadant inimicorum.
illustration placeholder

De dolosa hostium fuga cavenda.

CAP. XXI.

Plutarchus.                                         PROSEQVITVR demum idem autor Romanorum
                                        miserabile infortunium, et stragem, in persequendis hostibus
                                        Parthis, simulantibus trepidam fugam, his verbis: Magno
Notabile pro principibus.                                         igitur impetu equitibus Romanis hostes insequentibus, ne
                                        pedites quidem otiose sequebantur, sed alacritatis, & spei
                                        magnitudine incensi, illorum pene celeritatem adequabant,
                                        & ad omnes casus paratissimi aderant, ac se iam fudisse hostes,
                                        ac vicisse arbitrantes, eousque persecuti sunt, quoad non
Parthorum dolos experti Romani trucidabantur.                                         vltra fugientibus Parthis tandem illorum dolos, ac fraudes
agnovere. Conversi enim in eos Parthi, qui eatenus fugam simulaverant, atque vndique
supervenientes alii sese ad pugnam paraverunt, atque equites cataphractos Romanis
equitibus opponentes, reliquum æquitatum nullo ordine passim Romanis circumfudere,
Pulveres excitati. & ita vndique per planitiem discurrentes, ingentem vim pulveris excitabant, vt
neque se mutuo videndi, nec adinvicem colloquendi Romanis facultas esset, sed mutuis
etiam vulneribus seipsos interimerent. Multi etiam attrahendi spiritus angustia pene
suffocati, & sagittis insuper confossi, miserabiliter in pulvere volutabantur. Nec
Cuspides sagittarum curvatæ. vulneratis eximendi teli potestas aderat: siquidem curvatis vncis instructæ sagittarum
cuspides non fine maxima nervorum, & carnium laceratione divelli poterant. Cumque
Manus clypeis & pedes arenis impediti. multi admodum eo pacto interficerentur, cæteri metu, atque horrore torpebant, nec impetum
pedites in cataphractos facere poterant, implicitas manus clypeis ostentantes:
pedes vero arenæ cumulis altius inhærentes, neque ad pugnandum, neque ad insequendum
Forma pugnandi dispar. satis idoneos se esse monstrabant. Erat enim pugnandi forma omnino dispar: quia Romani
milites vtebantur parvis, & debilibus hastis, quibus ferreos thoraces, aut e corio
Hastæ Romanorum parvæ. fabrefactos, incassum peterent: a hostibus vero grandioribus contis petiti, nuda pene
corpora aditus præberent. Qui vero graviter armati pugnabant, cunctorum ictibus
ex equis dejecti, immobiles humi jacere cogebantur. Multi etiam sponte sua ex equis
dissilientes, media illorum viscera perfodiebant: qui vulneris dolore perciti, huc


<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Jul 3 21:57:23 2016 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
http://runeberg.org/olmagnus/0434.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free