Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber Decimus. De bellis navalibus - Cap. XXIII. De equestrium natatione
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
QVAMVIS non minus infaustum, quam temerarium sit, | |
Equites et pedites armati natant. | armatum equitem, vel peditem gurgiti natando se committere: |
attamen quia Gothi omnia temporum momenta ad | |
excolendam militiam collaturi erant, nullas partes militari | |
exercitio idoneas experiri omiserunt. Quocirca artem, & | |
vsum aquis innatandi, adeo perfecte calluerunt, vt plerunque | |
armis onusti, atque equis invecti, magna fluminum spatia inter | |
hostiles exercitus ad resistendum, vel fugiendum tranatarent. | |
Equi ad natandum instructi. | Nec minori equos industria, quam seipsos, ad natandi |
consuetudinem instruebant, prout Cornelius Tacitus asserit de Germanis: quorum | |
nobilissimum institutum erat, equos ad natandi studium informare, audacterque | |
( vt Herodianus lib. VIII. testatur sese fluminibus cum equis natare peritis, immergere. | |
Equus Biornonis pugilis. | Nec testimonium Saxonis in hoc casu omittendum est. Is enim dicit, Biornonem |
quendam Norvegianum insignem pugilem, equum habuisse præstantem corpore, | |
præpetem velocitate, adeo animosum, vt indefessus obstrepentem vorticem | |
superaret: cujus aquæ lapsus tam incito, ac præcipiti volumine defertur, vt animalia | |
nandi vigore defecta, plerunque pessundare soleat. Eo tamen equo tum Fridlevo | |
pugile fortissimo ( de quo superius in V. lib. dictum est ) vrgente, tum scrupeo, | |
atque iniquo loco, privatus est, & ad vltimum hostili stratagemate equi errore captivatus. | |
Species equi Seiani non deficit. | Ita nullibi terrarum species, aut natura videtur deficere equi Seiani. Quod |
autem Gothorum equi eiusmodi natandi artibus perhibentur instructi, necessariam | |
causam magnitudo, latitudoque immen sorum fluminum vbilibet administrat. | |
Gothi præliantur in aquis. | Vix enim vlla certamina apud Orientales, Occidentalesque Gothos, |
aut Finnos, Ruthenos, & Moschos instaurari, vel perfici | |
possunt, nisi aquarum vastitas, & | |
vorax impetus superetur. | |
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>