Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber Decimus. De bellis navalibus - Cap. XXV. De natatione pedestrium armatorum, & præsertim pinguium
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
Ars naratoria. | TALIS etiam apud Septentrionales milites servari solet |
vsus, vt qui minus arte natatoria sunt instructi, aut nimia | |
crassitudine distenti, quod propriis viribus vrgente necessitate | |
nec seipsos, nec socios ad meliorem certaminis eventum | |
reservare possint, illis ipsis ita consulatur, vt funibus | |
vtraque ripa fluminum agiliori quopiam milite firmatis | |
innitentes, vna manu sese transferendo teneant, altera | |
vero contorta aquam statim locum artis compendio enixius | |
Peritia natandi. | quo valuerint præripiant. Quidam vero tanta natandi |
industria callent, vt inter æstuantis freti procellas, longo maris tractu nando | |
salutem redimant, complurimosque præsentis periculi socios littori restituant, durioribus | |
forsan satis reservandos. Libet hic e Saxone hujus rei singulare exemplum | |
Sivardus Norvegianus. | afferre de quodam Sivardo Norvegiano: qui post multa, præclaraque facinora in bellis |
edita, a hostibus interceptus, cum navi in alto mergendus veheretur, quasi funus | |
Remiges inebriantur | suum inferiis præcessurus, empta de industria potione remiges oneravit: quibus |
exhilaratis, gubernandi potestantem supremi beneficii loco impetravit: nautatque impensius | |
edere remigium hortatus, cum vehementissimum navigii cursum animadverteret, | |
projecto gubernaculo præceps vndas insiliit, priusque littori, quam concitata | |
Haraldus rex occiditur. | ratis impetum correxisset, restitutus, Regem Haraldum improvictum occidit. Deinde |
navali prælio dimicans incredibili, & præstantiori humani viribus fortitudine, | |
solus aliquandiu consumptis sociis, navigium a hostibus vindicavit: quorum multitudini | |
Onustus armis hyeme natat. | tandem cedere coactus, singulari nandi peritia fretus, quanquam hybernum |
tempus instabat, armis militaribus onustus profundo se credidit, atque sub vndis enatans, | |
dubium effecit, majoris audaciæ specimen in puppi præbuerit, an inter vndas | |
Lorica detrahitur inter natandum. | agilitatis ediderit. Siquidem loricam, quo corpus munierat, quo liberius enaret, |
cum reliquis armaturis sub vndis sibi detraxit, ac demum cum capessendi spiraculi | |
Tunica sub aquis deponitur. | gratia fluctibus emersisset, a quodam familiari suo per habitum hostibus indicatus, |
tunicam, qua se prodi suspicabatur, rursum corpus aquis occultando deposuit. | |
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>