| excussit, nullum in horrenda calamitate solatium inveniens, nisi remigia brachiorum, |
| prout Cassiodo. lib. VIII. de Tholo Principe Gothorum in simili casu meminit: |
| quo infortunio Ericus, fraterque eius Rollerus conspecto, cum contemptum periculi |
| incunctanter se profundo dedere, natabundique fluctuantem excepere Regem. |
| Iamque eum ter superfusa vnda subruerat, cum Ericus cæsarie comprehensum pelago |
Turba naufragorum periit. | levat. Cætera naufragorum turba aut aquis obruta, aut ægre littori restituta est. Rex |
| humido nudatus cultu, sicca circumamictus veste contegitur. Multus illi ab ore liquor |
Naufragi quales habent passiones. | crebra pectoris ructuatione manabat: vox quoque eum continuis lassata singultibus |
| deficere videbatur. Tandem calore spiritum vehementiorem ad obsequium |
Gratitudo boni regis. | turbatæ rationis restituente. Rex pensatis insignibus ftratrum meritis. Erico sub sponsalium |
| fide in publica concione sororem, atque centuriatum dedit Rollero: etiam Reginam |
| ob arduas causas repudiatam, cum novam sponsam e Norvegia expectaret, |
Fres conjunctas egerunt nuptias. | simili sponsione conjunxit. Ita ergo fratres conjunctas egere nuptias, altero sororem |
| Regis altero repudiatam Reginam. ducente. Regi deinceps eo chariores habiti, |
| quo præ cæteris eorum virtute, & viribus regno, vitæque fuerat restitutus. Sed præcipue |
Ericus contemporaneus Ciceronis. | Ericus Disertus ( Ciceronis contemporaneus ) Rex Sueonum postea factus: cujus |
| prudentissimo consilio idem Rex Frotho suos principatus admirabili pace auxit, |
Aripert rex Longobardorum. | ac direxit, & conservavit. Tales Rex Aripert Longobardorum ( teste Pau. |
| Diaco. lib. VI) auxiliatores non habuit, quando auro onustus fugere voluit: natando |
| suffocatus est, quia forte nulla experientia artis natatoriæ prius vsus est &c. |
| |
| |
| |
| De primis instrumentis natatoriæ artis. |
| |
| CAP. XXVII. |
| |
Arundines fungosæ. | NATATORIæ artis instrumenta, & disciplina in |
| vtribus, seu vesicis inflatis, vel manipulis levium arundinum |
| fungosarum hic apposita sunt, vt pueri, adolescentesque |
| majorem præ cæteris ætatibus aquis se immergendo, & |
| exercendo habeant voluptatem, ne forte tacitis procedentibus |
Modus natandi. | annis, harum rerum ignan nec se, nec alios a præsentissimo |
| mortis periculo valeant liberare. Modus is apud |
| veteres Septentrionales homines diligentissime observabatur, |
| vt non minori industria suos admoverent stridulis fluminibus, |
| |