- Project Runeberg -  Historia de gentibus septentrionalibus /
355

(1555) [MARC] [MARC] Author: Olaus Magnus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Like | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber Decimus. De bellis navalibus - Cap. XXVII. De primis instrumentis natatoriæ artis - Cap. XXVIII. De eodem externa exempla

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

LIBER DECIMVS        355

minibus, aut altis gurgitibus se immergere, atque respiracula capere, quam furiosisMilites parum fortes fine arte natandi.
equis sursum deorsumque directis incessere, & horrenda præcipitia declinare. Putabant
enim se, suosque milites parum fortes, aut gloriosos existimari, nisi etiam tali
casu sese, patriæque salutem a hostibus redimere possent. Sæpius etenim pedestris, Pugna pedestris in navale mutatur.
seu campestris pugna in navalem, seu stagnalem, aut paludineam commutari solet,
vti Herodianus lib. VII. meminit de Maximino Imperatore Gotho: qui cum ad
ingentem, vastamque paludem devenisset, intra quam Germani peritissimi natandiMaximinus Imp. Gothus equo ingreditur flumen.
(vt qui tantummodo in fluminibus laventur ) fuga se receperant, verentibus Romanis
eosdem insequi, primum Maximinus equo paludem ingressus, cum quidem
etiam supra aluum equus voragine hauriretur, magna vi hostes contrucidavit. Quare
exercitus reliquus pudore instinctus, ne prodere pro se pugnatem Imperatorem
vidererur, ausus & ipse est paludem ingredi, atque fortiter pugnare. Cæsar etiam
multitudine hostium iniquo loco obrutus, sese (vt lib. IIII. testatur) e navigio ejecit, Cæsar adnatavit.
atque ad eas, quæ longius constiterant naves, adnatavit. Hinc suis laborantibus
subsidio scaphas mittens, nonnullos conservavit. Navigium quidem eius militumNavigium Cæsaris periit.
multitudine depressum, vna cum hominibus interiit. Præterea paulo ante eodem
libro dicitur, quod Cæsaris multi milites fuga, cædeque suorum perterriti, XXX. pedum
altitudine in ædificiis consistere ausi non sunt, sed per molem se in mare præcipitaverunt,
& octingentorum passuum intervallo ad oppidum destinatum enataverunt. Intervallum 800. passuum nando superatur.
Meminit etiam Diones Cassius, Imperatorem Hadrianum adeo peritos, &
laborum patientes habuisse exercitus, vt olim equites, qui vocantur Bastai, Danubium
armati tranatarent.
illustration placeholder

De eodem per externa exempla.

CAP. XXVIII.

                                        PRæTEREA Imperatori Severo ( teste Herodiano )Severus Imp.
                                        Britanni non minus sese opposuere in paludibus, per quas
                                        ipsi natant, excursantque, ad ilia demersi nudo corpore cœnum
                                        contemnentes ( neque enim vestis vsum cognoverunt )
                                        quam apertis campis, vbi ventrem atque cervicem ferro incingunt,
                                        ornamentum id esse, ac divitiarum argumentum
                                        exissimantes, perinde vt aurum. Corpora pingunt omnifariam
                                        formis animalium. Ideoque nori induuntur, ne picturam
                                        adoperiant. Insuper Suetonius Iulium Cæsarem testatur nandoIulius Cæsar.
transnatasse flumina, vel innixum inflatis vtribus ea velocitate vsum fuisse, vt sæpe
nuntios de se prævenerit. Præterea Alexandriæ circa oppugnationem pontis eruptione
hostium subita compulsus, in scapham pluribus eodem præcipirantibus, cum
desiliisset in mare, nando per CC. passus evasit ad proximam navem, elata leva, neLibelli madefacti non sunt.
libelli, quos tenebat, madefierent, paludamentum mordicus trahens, ne spolio potiretur
hostis. Herodotus insuper dicit, in exercitu Xerxis plures Græcos natandiGræci nando salvi facti.
peritos evasisse salvos, quam barbaros. Demum Livius dicit Chlœliam virginem vnam
ex obsidibus, cum agmine virginum per Tyberim inter sagittas Romam venisse salvam. Chlœlia.
Meminit præterea Saxo prædictus, nobilem quendam Herbortum
exercitus ducem, armorum onere retento se credidisse profundo: Herbortimus.
quosque gradu non poterat, incredibili nandi
virtute præcessit in Sclavorum irruptionem.


<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Jul 3 21:57:23 2016 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
http://runeberg.org/olmagnus/0441.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free