|
MISERANDVM, & infelix hujus calamitatis exemplum, |
plus cæteris hostibus Rutheni, seu Moschovitæ, | Rutheni. |
multis millibus suorum amissis, quandoque ad posteros | Moschovitæ. |
reliquerunt, ne vicinas gentes, maximæ Finnos, superba multitudine | Finni. |
gratis opprimere pergant. Hi etenim Finni & mutuis |
præsidis, & Gothicis, ac Sueticis armis, magicisque artibus, |
& elementorum secretis viribus sese, suasque terras inconcusse |
servare solent. Hujus autem specus ratio vndecumque constat, | Specus a provido vito servatur. |
a provido semper viro dirigi, ac custodiri debet, etiam |
intra plures, vt hic cernitur, circumpositos muros: quia eius, vt aliarum rerum secreta |
natura in maxima potentia sita est, ita leviter haud veniet percipienda, prout |
Plin. lib. II. cap. XCV. miracula terræ potius appellat, quam scelera naturæ: quibus | Miracula naturæ. |
cœlestia vix sunt narratu difficihora, ignium scilicet tot locis emicantium, perpetua |
tot seculis incendia: spiritus lethales alibi aut scrobibus emissi, aut ipso loci |
situ mortiferi, alibi mortiferum spiritum exhalantes: alibi locum esse, quem qui intravere, | Locus exitialis. |
moriuntur: alibi fatidici specus, quorum exhalatione temulenti futura præcinunt, |
vt Delphis nobilissimo oraculo: quibus in rebus quid possit aliud causæ |
afferre mortalium quispiam, quam diffuse per omnem naturæ ordinem subinde aliter |
atque aliter disponere erumpens numen ? Surgunt etiam naturales venti in profundis | Numen erumpens. |
hiatibus terræ geniti: qui licet ad propositum parum faciunt, tamen ob similitudinem |
adducuntur. Asserit enim Plinius alibi, in Dalmatia specum esse, vasto | Specus Dalmatiaæ. |
hiatu præcipitem: in quem delecto levi pondere, quamvis tranquillo die, turbini similis |
emicat procella. In domibus etiam multis manufacta, inclusa opacitate, conceptacula |
auras suas habent: quæ & generali appellatione venti sunt. |
|
|
|
De præliis Finnorum contra Moschos |
|
CAP. VI. |
|
QVEMADMODVM amplissimus, ac potentissimus sit principatust |
maximi Ducis Moschovitarum, ac Ruthenorum, ita & titulum suæ ditionis |
amplisicat, & extendit, prout literæ eius novissime per quendam Demetrium |
Clementi VII. transmislæ, attestantur in hunc modum: Magnus dominus |
|