| Basilius Dei gratia Imperator, ac dominator totius Russiæ, nec non magnus Dux |
Titulus hic in chartis majorem locum occupat, quam in veris dominiis obtinet possessionem. | Volodemariæ, Moschoviæ, Novogrodiæ, Plescoviæ, Smoleniæ, Ifferiæ, Iugoriæ, |
| Permniæ, Vetchæ, Bolgariæ &c. dominator & magnus Princeps Novogrodiæ |
| inferioris terræ, Cernigoniæ, Razaniæ, Volotchiæ, Rozevix, Belchiæ, Roscoviæ, |
| Iaroslaviæ, Belozeriæ, Vdoriæ, Obdoriæ, Condiniæque &c. Datum in civitate |
| nostra Moschovia anno ab initio mundi septimo millesimo tricesimo, tertio |
| Aprilis. Verum hunc titulum tam magnum, & amplum, vicinæ nationes plus mirantur, |
| quam eius vires formidant, maximæ Finni, qui sæpius provocati, non desinunt |
Finni insidiaritur Moschovitis. | tam potentibus eius titulis, & populis insidiari. Sed non tam frequenter in |
| campis(nisi asperrima hyems fuerit ) quam aquis in plurimos amnes, lacusque divisis: |
| verum vt plurimum latrunculi sunt pro vtraque parte ardore (vt supradictum est) |
| rapiendi præliantes. Sed neque ob hanc minutam rationem principes Aquilonis in |
Latrunculi. | apertem hostilitatem ruunt. Præscriptæ enim sunt causæ, quibus irretiti pro vtraque |
| parte satis aspero cruciatu plectuntur, prout superius lib. VII. de transgressoribus, |
| seu falsariis monetarum, fuerat declaratum. |
| |
| |
| |
| De modo latrocinandi Moschorum. |
| |
| CAP. VII. |
| |
Causæ punitivæ. | RVTHENI, seu Moschovitæ, quam perniciosam in piratica, |
| seu latrocinandi studio peritiam, ac astutiam habent, |
Peritia latrocinandi. | paululum supraposita figura declarat. Dum enim Carelos, |
| sive alias vicinas gentes latronum more invadere predisponunt, |
Careli. | societate cogregata, atque certis legibus & pactis instructa, lembos |
| abietinos longos, ac leves, XX. aut XXV. hominum capaces, |
| in solitudinibus diligentius asseribus planis & subtilibus |
| fabricant, eo videlicet ordine, vt pars dolabris eos cavat: pars |
Lembi. | picem in subterraneis specubus ( ne fumo prodantur: e pineis |
| stipitibus, aut scandulis concoquit: pars cuspides jaculorum, vt indurescant, |
Pix. | adurit: pars arcus, & nervos, sagittatque adaptat. Pro omnibus enim similibus instrumentis |
| materiam aptissimam habent solisudines illæ. Quibus videlicet lembis |
| paratis, pariter eos in aquas velut classem latrunculi immittunt, & armis instaurant. |
| Deinde |
| |
| Arcus. |