- Project Runeberg -  Historia de gentibus septentrionalibus /
368

(1555) [MARC] [MARC] Author: Olaus Magnus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Like | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber Undecimus. De bellis glacialibus - Cap. X. De modo recipiendorum oratorum apud Moschouitas - Cap. XI. De Italico oratore crudeliter occiso

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

368        DE BELLIS GLACIALIB.

Mosqua. Lithuaniæ, ad Mosquam Moschoviæ metropolim pervenies, Mosquam igressurus
consummato prædicto itinere, aliquot equitibus ad hoc a magno. Duce destinatis
Receptio oratoris. susceptus est: ac postea paucis diebus elapsis, ad tradendum Regias lias solenni pompa (vti
Moschovitis visum est)in arcem per duo atria, quæ homines proceræ staturæ, ac prælongam
barba nutrientes, et plerumque servilis conditionis, in subselliis orbiculatim sedentes, splendidisque
Satrapæ ficti. satis amictos vestibus, ad magnum Ducem pertinentibus, vt possit solumodo ex
Ostentatio stulta. longinquis oris venientibus ostentare suæ auJæ magnificentiam, continebant: ad palatium
tandem, in quo magnus Dux vna cum suis principibus, etiam eiusdem formæ
Magnus dux. indutis vestimentis, morabatur, introductus est. Magnus autem Dux in sella
Vestitus ducis Moschorum. aliqua, ab aliis principibus multum separata, longa talari tunica e serico villoso,
cujus extremæ oræ margaritis vnionibusque prætextæ, indutus sedebat, ac scipionem,
Baculus preciosus. sive baculum, superiori e parte inauratum, inferiori vero argento inductum, cui
Mitra Kalpack. innitebatur, manum tenebat: denique capiti suo mitra ( quod illi sua lingua Kalpack
Pelles vulpinæ nigræ pretiosæ. appellant ) de præstantissimis subnigris vulpinis pellibus ( quæ istis in terris maximo
in pretio, longeque superant zebellinas pelles, quoad æstimantionem ) imposita
erat. Quando autem legatus palatium ingressus est, illico qui eum adduxerunt, ac
Magno Duci præsentabant, in pavimentum coram eo se prosternebant, ac capite
Moschi adorant principem. terram terque quaterque ( quemadmodum Moschovitis moris est, hoc modo reverentiam
supremam suo domino exhibere opinantibus ) quatiebant. Verum oratori ad
Orator distat 50 pedum spatio a principe. fores distantia L. pedum a magno Duce, vna cum famulis suis, quorum XII.
cum illo advenerant, consistere, per procuratorem sibi (quem illi Przistavv vocant )
constitutum, jussu magni Ducis injunctum est, nec propius ad eum progredi per
Procurator. missum: ibique, donec ad magnum Ducem orationem haberet, ac Regias literas
Cæsar Russiæ appellari vult Moschorum dux. secretario ad hoc destinato traderet, perstitit: cujus quidem Regis literas, orator magni
Ducis, alias dum in Polonia esset, quod suum deminum Czar Ruski (hoc sonat
Cæsarem Russiæ) a Metropolitano istius terræ sic creatum, minime compellarent, atque
hanc ob causam idem Dux proprium oratorem postmodum misit, recipere recusarat.
Orator reducitur in hospitium. Postea dictus Regis Poloniæ orator a procuratore iterum in hospitium satis magna
pompa, ostentandi gratia deductus est. Hæcque de modo recipiendi oratores apud
Moschovitas sufficiant.
illustration placeholder

De Italico oratore crudeliter occiso.

CAP. XI.

                                        INSVPER Albertus Crantzius historicus Germanorum
Orator Italus.                                         insignis, in sua Vandalia asserit, oratorem Italum, eoque caput
                                        suum totaliter coram Principe Moschovitarum verba facturus
                                        non nudaret, crudeliter fuisse intremptum. Cum enim orator
                                        patriæ suæ consuetudinem (qua nullius dignitas, vel
Facinus crudele ac horribile.                                         majestas tecto capite orantis offendi putaretur) allegaret, efferus
                                        Princeps ferreo clavo tegumentum cerebro conjungi
                                        jussit, irrisorie afferens, se ritum hujusmodi tali memoria non
                                        violaturum, sed confirmaturum. Quo crudelissimo facto tantam
Nomen infame. infamiam, & vilem opinionem sui nominis omnibus in orbem Principibus, ac eorum
oratoribus intulit, quod etsi pro tempore quivis potentissimus Moschorum
Princeps nunquam ad similem insaniam, & barbariem, ob evitandam detestabilem
horrendi scelerit memoriam, sit perventurus: tamen suspicio inaudite crudelitatis perpetratæ,
Suspicio indelebilis. plena terroris, perenniter invalescet, ne forte sopitæ absurditati successor regiminis
adhuc superadderet detetiorem, quemadmodum de quodam Cardinali, propagandi

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Jul 3 21:57:23 2016 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
http://runeberg.org/olmagnus/0454.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free