- Project Runeberg -  Historia de gentibus septentrionalibus /
384

(1555) [MARC] [MARC] Author: Olaus Magnus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Like | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber Undecimus. De bellis glacialibus - Cap. XXVIII. De exernis exemplis mollium virorum in frigore - Cap. XXIX. De oppugnatione arcium in glacie munitarum

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

384        DE BELLIS GLACIALIB.


De exernis exemplis mollium virorum in frigore.


CAP. XXVIII.

L. Lucullus. PLVTARCHVS in vita L. Luculli, asserit eum adeo
magna victoria devictis Parthis barbaris elatum fuisse, vt animum
elevaret ad subvertendum penitus reliquos barbaros,
suo imperio rebellare, aut contradicere præsumentes.
Sed autumnale tempus tunc erat, & æquinoctium, omniumque
illusa spe celerius frigidissima e cœlo frigora cecidere,
omnia nive obruta, & si quando serenus aderat aër, tum
Impedimenta bellorum perficiendorum. gelu, tum pruina humana corpora perrigebant. Difficilimus
erat equis ob extremam frigiditatem fluminum potus,
difficilimus erat eorum transitus: quia concretis in glaciem aquis, glacies ipsa transeuntium
gravitate confracta, asperitate sua equorum tibias, nervosque cruentabat.
Sylvestria deinde, ac angusta itinera tellus humiditate abundans, cadentes e cœlo nives,
& ipsa in madidissimis locis acerba pernoctatio, difficilimam, ac prope intolerabilem
Rebellio militaris. militiam faciebant. Quo factum est, vt milites ob asperitatem itineris licentiam
abeundi petentes, & non obtinentes, murmurare, ducem crudelem insimulare,
Princeps collachrymabat. omniaque infestissimis verbis, fœdoque tumultu replere cœperunt, nec a Principe
suppliciter petiti, a seditione cessare, etiam quod coram eis collachrymabat. Verecundia
Verecundia non virtute serviuntur multi. tamen magis, quam virtute, & fide eius ruinam spectaturi, pactis interpositis
sequebantur. Similem etiam difficultatem Cæsar ipse sæpius sese expertum fuisse
in hybernalibus bellis affirmat, vt cum vltro clarissima victoria eius viribus, & ingenio
Cæsar. arrisisset, nequaquam milites ob frigora forsitan levia, vt secum consoderent hostem,
Milites ob frigora molles. inducere prævalebat. Neque in aquis semper ea strenuitate, vt frequenter voluit,
inimicis congredi fas erat: quod & Procopius, ac Herodotus cum plerisque aliis
Milites delicatuli. attestantur, milites scilicet delicatulos dixisse, Nequaquam oportere simul confligere
cum hostem, & elementis, scilicet aquis, frigore, tempestate, & similibus.
Aquilonaria bella frigoribus immensis aluntur. Quam frivola, & effœminata querela hæc esset ? si in Aquilonaribus regnis e multis
præmissis exemplis non illico ob intensissima frigora corriperetur. Immo quanto
acriora sunt frigora, tanto austeriora certamina geruntur, & continuantur.
illustration placeholder

De oppugnatione arcium in glacie munitarum.

CAP. XXIX.

                                        EST & alius pugnandi modus super glaciem valde tritus,
Hyems aditum concedit obsidioni.                                         & vsitatus in Septentrione. Vbi æstatis tempore ob aquarum
                                        voragines, accessus hostilis intentari non possit, orto demum
                                        immenso frigore, glacieque concreta, vltionem contra arces
                                        immanium præfectorum assumere volentibus in glacie lubricissima,
                                        castra seu munitiones imponere, facilimus offertur
                                        accessus: in quo non segnius in arcem, & hostem emittuntur
Sagittæ tanquam imbres emittuntur.                                         sagittæ, quam si in campo fortissimo firmata præsidia
                                        forent. Vbi vero arx est insularis, admotis machinis
quadrato agmine fine intermissione oppugnari videtur: eoque acrius proficiunt
obsidentes,

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Jul 3 21:57:23 2016 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
http://runeberg.org/olmagnus/0470.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free