obsidentes, quo magis vniti fuerint, & concordes, vnius scilicet gentis ritus, & | Vnitas linguæ et morum prævalet. |
mutuæ confortationis in quod exercitus e diversis hominum generibus collectus, sibiinvicem |
nondum vel lingua, vel vsu vivendi notus, alter alteri diffidens, efficere |
sit ineptus: quoniam exinde discordia nascens, fictum aggressum, vel fugam apertam, | Exercitus variæ linguæ plerumque inglorius abit. |
aut proditionem ostendit, maximæ quia tales extranei milites (vt proximo |
cap. dictum est ) frigoris impatientes, ita assueti non sunt, vt incedere, vel accurrere |
valeant, eminus aut cominus pugnaturi. Longe etenim alia ratio est in glacie, | Ductor præliorum hæc notet. |
vel nivibus (vt alibi etiam ostendetur ) quam montibus, campis, sylvis, vallibus, |
vel arena præliandi. Glacialis congressus sit in laneis calceis, non pellibus, aut coriis | Ratio pugnandi vara. |
vnctis. Vis etenim frigoris, quodcunque sit vnctuosum, evestigio convertit in |
lubricitatem glacialem. Vsus tamen armatorum est, vt tribulis, sive triangularibus | Congressus glacialis. |
ferreis, seu triplicato stylo pro firmiori cursu, vel statione muniantur. Quidam vero |
præmeditato congressu, vel insultu, in medio noctis silentio cineres super glaciem | Tribulorum vsus. |
late dispergente, securissimam efficiunt præliandi stationem, aut cursu. | Cinis glacie firmat. |
|
|
|
De oppugnandis navibus inimicorum congelatis. |
|
CAP. XXX. |
|
ACCIDIT plerunque in littoribus Gothici maris, vt inimicæ |
naves. tam rostratas falces, quam harpagines, aliasque |
terribiles munitiones, & noxia instrumenta habentes, contrario |
flatu diutius vexatæ, repentino gelu superveniente, | Naves firmatur in glacie vt muro. |
quasi in muris intra angustias glaciales fortissime concretæ |
perstringantur, nec se eruere, neque transmarina auxilia petere, |
aut expectare, aut assequi, neque sociales naves eadem causa |
tempestatibus interclusas, commeatum ferentes accipere possint. |
Quare difficultatibus his, vel similibus, præcipue caristia |
lignorum in asperrima hyeme constricti, necessitat mortifera vrgente, se dedunt, | Perplexitas mortifera. |
vel præsentissimam mortem incurrent. Veruntamen sceleris immanitate ( quia inter |
|