- Project Runeberg -  Historia de gentibus septentrionalibus /
386

(1555) [MARC] [MARC] Author: Olaus Magnus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Like | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber Undecimus. De bellis glacialibus - Cap. XXX. De oppugnandis nauibus inimicorum congelatis

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

386        DE BELLIS GLACIALIB.

circumpositas gentes in cædibus, spoliis, & crudelitatibus vltra morem humanum
sævierant) obstante, mulioties ad extrema vitæ remedia concurrentes, infatigabili labore
Glacies succisa dat exitum inimicis. in mediis tenebris glaciem confringere student, ne forte succisa glacie interstitio
quatuor, vel decem millianum, vel plurium Germanicorum, ad apertum mare evadere
possint. Interea tamen incolarum (ad debellandum, spoliandumque eos) accedentium
Sagittæ per aëra emissæ nocentiores. sagittis, quasi imbribus per aëra sublimius ad eorum navigia directis,
& cadentibus, in periculo occisionis velut desolati consistunt, immo frigoris horrore
plerunque mortui sociorum manu, dum terra sepeliri nequeunt, vrna inclusi
Sepultura glacialis. perforata glacie dimerguntur in aquas: vel si nobiles, aut alterius reputationis insignes
viri sunt, fine horrore fœtoris, quasi ligna virentia saxea duritie congelati, sociis
Cadavera sine fœtore. a periculo evadentibus, ad honestiorem tumulum, ne in hostili terra permaneant,
reservantur. Attamen petitis, & obtentis induciis, si cadavera sua humo sacram recondere
Hostes mortui honorantur. poscunt, nunquam eis denegatur, immo nobiles, & præstantiores terrarum
incolæ adsunt in eorum honorabili sepultura: quod & in campestribus præliis hostilis
terræ satis cærimoniose servatur: veluti recentius exemplum est de quodam potentissimo
Acho Hanson eques auratus. equite aurato D. Achone Hanson Vestrogotho anno M. D. X. in Schoningia
haud satis feliciter pugnate, ac lancea veteris sui familiaris Dani transfosso:
qui totius terræ nobilibus accurentibus, honestissimæ traditus est sepulturæ. Quod
homines moriantur gelu, nonnihil naturæ vim attestari videtur Vincen. in spe. histo.
lib. XXVII. cap. CXXVII. & dicit: Mirabile non est, nec quod soveæ glaciales
Natura triumphat. tam tristes aspectu, vt aspicientes in circumgelata navi terreant: sed mirabilius est,
quod potentissimæ naves triumphante natura deveniunt in prædam inermium ruricolarum,
Fuga denegatur in mari glaciato. dum nullum supersit remedium, nisi fuga, quæ ob glaciem durissime constrictam
vbique denegatur: & forsitan, nisi justo Dei judicio ita permitteretur, omnia
Victores dicaces & petulantes. prædatoribus conculcarentur, ac occuparentur, dum in malis successibus victores
dicaces, petulantes, & in omni sævitia importabiles, & crudelissimi redderentur.
Ideoque tam acriter in omnibus aquis, & terris resistitur prædonibus illis,
maximæ ob sceleris immanitatem, quam vlciscitur ipsa natura: quæ etiam
Natura abhorret & punit sceleratos. abhorret hanc crudelitatem navigantium prædatorum, qui
sæpius fame, & frigore, vbi nusquam peramplius
comparere poterunt, moriuntur.
De pœna

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Jul 3 21:57:23 2016 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
http://runeberg.org/olmagnus/0472.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free