Sepultura Aethiopum & Danorum. | Suetiam & Gothiam missos: quibus plerunque Aethiopibus, pariter & Danis |
| infeliciter pugnantibus, non frigida aqua infligitur, sed dura captivitas, & inevitabilis |
| sepultura. |
| |
| |
| |
| De eisdem pœnis. |
| |
| CAP. XXXII. |
| |
| EST & alius modus omni alio tempore hyberno contumacibus |
| & obstinatis a majoribus decretus, scilicet vt perforatis |
Pœna sub glacie. | glacierum foraminibus XX. vel XXX. pedum ab |
| invicem distantibus, chorda sub brachiis ligati, quod vno |
| foramine subtus glaciem immissi, fune altero prætenso ad |
| aliam pertrahuntur glacialem aperturam. Si celeriter id factum |
Gratia datur pro pœna festinata. | fuerit, gratiam referunt amicis, quod festinanter, & |
| fideliter expedierint eorum causam: sin autem protractius |
| ( sic forte exigentibus demeritis animi pertinacioris ) tunc |
Periculum suffocarionis. | extractus experitur se habuisse censores, & fautores rigorosos, quia in gravi periculo |
| fuit suffocationis. Quod super glaciem instar speculi lubricam agiliter hæc fieri |
Remedia contra lubricitatem glacialem. | videntur, mirandum non est, quia triangularibus vncis ferreis sotularibus, aut |
| calceis affixis, non tantum ad hunc, sed quemlibent actum in glacie perficiendum, |
| secure ( prout superius de bellis, & infra de piscaturis glacialibus dicendum erit ) |
| vtuntur. Moschovitis tamen schismaticis hæc aquarum submersio pro religionis |
Ritus baptizandi apud Moschos. | cultu deputatur, quia sub glaciem perforatam infantulos suos immergentes, |
| ritu suo baptizant: qui si rapido fluminis impetu sub |
| glacie deferuntur in longum, arbitrantur eos ad |
| superos illico evolaturos. |
| |
| De scalis |
| |