Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber Undecimus. De bellis glacialibus - Cap. XXXIIII. De scalis, vel fundis igniuomis
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
SATIS terribile, atque inusitantum videntur hoc bellicum | |
instrumentum, horribiliusque fieret, si quoduis eius secretum | |
pro loco, tempore, quomodo, ac quando, & vbi | |
Multa libent sed non licent. | applicandum foret, declararetur. Verum cum multa sint, |
quæ nequeant, aut congruant, vel expediant, etiam si liceant, | |
manifestari, volens hic prætereo malum interpretari, | |
ne cuiquam perniciosum, aut noxium fiat: satis esse reputans, | |
apud Gothos, & Sueones talia tormenta inveniri, | |
quibus hostis crudelis accedens arceri poterit, aut ita | |
humiliari, vt discat quietius domi vivere, quam alienam infringere libertatem. Est & | |
Tormenti genus. | aliud tormenti genus bellicum, longe vetustius, inter duas sublimes, & elevatas |
trabes per modum libræ in medio suspensum: cujus altera pars humi, vel deorsum | |
ligata, bursam habent duabus, vel tribus bovinis cutibus, & chordis, instar projectilis | |
Cadavera putrida projiciuntur in arces. | fundæ coriariæ adaptatam: quam putridis cadaveribus, equorum scilicet, vel |
canum, aut lapidibus, vel ferreis globis repletam, solutis tenaculis altera pars immensi | |
ponderis alligati, vehementissimo impetu ad destinatum arcis, vel vrbis locum | |
Blida. | in obsidione per aëra fundit. Hocque instrumentum vulgari Gothico Blida dicitur, |
quasi alacritatis nomen per contrarium, omnibus incutiens terrorem, & ruinam. | |
Blid jucundus dicitur, sed minime in hoc casu. Vetus relatio est, ante vrbem | |
Anus per aëra projecta salvars reperta est. | Calmarnensem Meridionalis Gothiæ anum quandam pausandi gratia sese in hujusmodi |
bursam immisisse, atque incaute baculo tenaculum resolvisse, etiam ob id | |
per aëra injectam fuisse, vt cadens in pyramidem recenter collecti fœni, in | |
hostili vrbe reciperetur illæsa: demumque pro miraculo cætteris | |
eam intueri volentibus, per plures annos reservata. | |
Sed de his ignivomis fundis superiori | |
libro nonnihil diffusius est | |
monstratum. | |
De cursu | |
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>