Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber Undecimus. De bellis glacialibus - Cap. XL. De diuisione spoliorum - Cap. XLI. De induciis, & pace constituenda
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
formæque pulchritudinem, & castitatis integritatem, apud Forum Cornelii | ||
suo matrimonio copulavit, eiusque prudenti consilio omnia modestissime gubernabat. | Consilium prudentissime, mulieres. | |
bat. Nec prætereundus est Totilas, eius Regis antecessor: qui devida post biennalem | ||
obsidionem Neapoli, præcepto vetuit, ne quis suorum, sub pœna capitis, violaret | ||
pudicitiam virginum, aut matronarum, aut molestaret fugientes ad loca Deo | ||
dicata. De hujusmodi præcepto Totilæ Regis Gothorum, ne pudicitia violaretur, videatur | ||
historia Io. Magni Archiepiscopi Vpsalensis fol. 425. | ||
De induciis, & pacem coostituenda. | ||
CAP. XLI. | ||
ETSI belli administratio, & pacis constitutio, præ omnibus | Constitutio pacis ad principes spectat. | |
aliis ad Principem spectat, vt maturius, citiusque de rebus | ||
arduis consultatio, ac executio fiat: tamen opera fidelium | ||
præfectorum, vt nunc cernitur, arduissima tam belli | ||
quam pacis negotia, vtcunque constituuntur: qui eo prudentiores, | Præfecti boni. | |
vtilioresque tam dominis suis, quam Reipublicæ judicantur, | ||
quo promotiores fuerint ad inducias constituendas, | ||
vbi solida, ac longæva pax nequeat stabiliri, ne forte | ||
seditiosis exclusis, talia præter spem reperiantur media, | Seditiosi nolunt pacem. | |
vnde vtrique discordantium parti, & eorum posteris, ac subditis, amor & concordia | ||
dulcis generetur, ac roboretur. Nil enim vtilius, ac decentius, vti antiquius | ||
inter claros Principes est, quam bella potius arcere, quam promovere, odia claudere | Acta principum clarissima. | |
cum sepultis, irarum oblivisci, seditiosos abigere, tumultuosos ac insoletes | ||
corripere, vt concordiæ constituendæ aliquando ( pessimis amotis consiliariis ) placidissima | ||
sternatur via: in quo gloriosius, securiusque semper regnabitur, vbi omnia | Regna firmissima vbi & quando. | |
fundantur in charitate. cujus rei etsi innumera hic adduci possent exempla, vnum | ||
tamen cæteris recentius, & jucundius sufficiat hic afferre, quod supra LX. annos accidit | ||
in Suetia, inter Principem regni antiquum Stenonem Stur, & Iacobum Archiepiscopum | Exemplum velocissimæ pacis. | |
Vpsalensem: qui seditiosis, & truculentis persuasionibus vtrobique decepti, | ||
minus provide ad acerrima bella, ob exiguas quasdam offensiunculas, procedentes | ||
</table>
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >> Project Runeberg, Mon Dec 11 13:21:44 2023 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >> https://runeberg.org/olmagnus/0483.html |