- Project Runeberg -  Historia de gentibus septentrionalibus /
407

(1555) [MARC] [MARC] Author: Olaus Magnus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Like | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber Duodecimus. De structuris aquilonaribus - Præfatio

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

LIBER XII.         407


IN VINEAM IVLII III.


PONT. MAX.


QVI maris & terræ grandi sub pondere pressam
Naviculam, summi patris regit inclytus orbi,
Vt consurgentes valeat superare procellas
Julius: hic rerum moderator maximus, omne
Extento vt possit pelagus decurrere linteo,
Sustineat curas, & tanta negotia, quorum
Maius onus non est humeris torquere carinam
Curarum: vt præsto valeat prudentibus vti
Consiliis, extruxit opus: cui mira salubri
Temperie, cœli loca præstant apta quieti,
Ad Flumentanam portam: cui copia rerum
Cunctarum, cedunt cui magna palatia Romaæ.
Collibus hinc inde est pulcherrima vinea tanti
Pontificis, passim quocunque in tempore cultu
Percelebris: sunt læta die, sunt omnia nocte
Grata, & amœnus ager secessibus vndique septus.
Perpetui fontes labuntur, celsa theatri
Atria marmoreis exurgunt plura columnis.
Vt valeant superare orbis miracula septem,
Quæ tot magnisonis buccis jactare Pelasgi
Non cessant, statuis circundata machina surgit
Antiquis, subeunt memoranda insignia vivis
Vultibus: inde latex latebris emanat abunde,
Exilit, & properat terras cum Sirius vrit,
Vt defessa levi requiescant membra labore.
Parua cano, nam mira nimis spectacula cultu
Multiplici, atque avium concentus æthera pulsant.
Vt divisa homines possint sua tempora vitæ
Pertrahere, assiduo populus stupet anxius ore.
Propter iter summa de mose hinc visitur ædes,
Marmore tum Pario erecta in fornice celso,
Andreæ apostolica cum Petro puppe vocato.
Hoc testudineum templum radiantia templa
Insignita auro exuperat, pietate flagranti
Pontificis summi: loca, quæ celebrare per ævum
Sic merear, nunquam excipiat mea lingua quietem.
Angelici vt proceres soveant sua vota salutis,
Atque decus cumulent, ferventque in honore perenni,
Culminis excelsi cœlorum exercitus omnis
Pontificem associent, fruiturum monte superno.
Et quoniam heroum sancte sunt gesta canenda,
        Hoc placuit nobis scribere mente pia.
Vivunt artifices sub tanto Principe egeni,
        Quos facit assiduos res variata bene.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Jul 3 21:57:23 2016 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
http://runeberg.org/olmagnus/0493.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free