Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber Duodecimus. De structuris aquilonaribus - Cap. I. De muratoribus, ac varietate, & forma saxorum
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
MVRATORES quidem sunt fideles, & ingeniosi pro | |
conditione fortissime gentis, hoc est, quod densos ob infinitam | |
materialium abundantiam, quasi in omni opere construunt | |
muros: maiori tamen fortitudine, vt infra dicetur, | |
quam pulchritudine, contra quemuis impetum corroborantes. | |
Sed nec excellentissimi artifices desunt, tam indigenæ quam | |
alienigenæ: qui ob ingentem mercedem eo aliunde proficiscuntur, | |
Artifices periti. | quique vtrique & firmitati, & decori satisfacere norunt, |
& possunt. Nam præter eorum manualem artem, reperiuntur | |
Lapides naturaliter apti. | in plerisque montibus Septentrionalium provinciarum lapideæ moles, ita a natura |
in diversitate figurarum, præcipue quadratarum, & oblongarum formatæ, vt vix | |
aliquid præter politum splendorem ad ornatum pulchriorem eisdem superaddi possit, | |
Mons Amaberg | prout apparet in vasto quodam monte Amaberg dicto, non procul ab insigni |
Monasterium Vastenense. | monasterio Vastenensi, per illustrissimam mulierem S. Birgittam ( cujus corpus in |
celeberrima memoria, & filiæ eius beatæ Catharinæ primæ Abbatissæ, ibidem requiescentis, | |
Aluastra monasterium. | habetur) ædificato, immo & alio quodam cœnobio divi Benedicti, Aluastra |
appellato: vbi lapides varii coloriis, præsertim atri, ad quævis ædificia incolarum | |
Saxa gratis extrahuntur. | gratis extrahuntur, ac ratibus, seu promonibus deportati, in pulcherrimum & commodissimum |
vsum a fundamentis fenestrarum interpositione ad culmina tectorum rediguntur, | |
Certamen artis & naturæ. | hoc opinabili relicto iudicio, quod vel natura artem, vel ars ipsa naturam |
superare videatur. Dixi gratis, quia nec pretio, nec precibus emitur a possessoribus | |
loci, ob inexhaustam huiusmodi saxorum abundantiam, vt deputentur ad | |
Mons vt vasta civitas apparet. | publicam, & privatam vtilitatem. Nec mons ille, omni amœnitate plenissimus, |
latus & sublimis, a longe navigantibus aliter, quam civitas aliqua turrita mœnibusque | |
cincta, apparet. Extant hodie plura ædificia prædicti cœnobii Aluastra, atque | |
civitatis Lincopensis, eius generis saxorum vetusto tempore, quadrato opere satis | |
polita, sicut & alibi fabricata. Sunt præterea alii montes Ostrogothorum versus | |
Lapides hexagoni. | Orientaliora littora maris Gothici, lucidos lapides adamantinæ speciei forma |
hexagoni, instar crystallorum, longo ordine hincinde producentes: e quibus (si | |
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>